# Theatrum cometicum 135

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/135

Cometam hunc, si quis tamen in hunc annum ponendus est, praecessit casus ille pontis Rheni fortuito incendio, quem Rockenbachius contrà rationes Magistri sui Funccii Cometae subjicit. Calvisius in annum Christum 811. eum refert. Sed & Eginardus & Acciajolus, auctores vitae Caroli, ante ejus mortem rem hanc accidisse asserunt. Bellum inter Gotrici seu Godefridi illius posteros eodem quo Cometa luxit, secundum rationes Funccii & Rockenbachii, gestum est anno. At Calvisius illud in annum 812. refert. Aventinus Annal. 4. ante Hemingium, qui Olao successit, ponit Godofridum, Hemingum sine liberis anno 812. mortuum esse prodit, & occisis Segifrido & Anylone de regno acie certantibus, Reginofridum & Heroldum eis substituit, quod & Annales Fuldenses, annotante Calvisio, tradunt. Funccius Henningum Daniae & Sueciae Regem pacem (quam Ado ad anno Christi 811. memorat) cum Ludovico Imperatore fecisse anno 815. auctor Saxone & Crantzio scribit: sed verius esse putat Haraldum Regem Daniâ pulsum à Ludovico esse restitutum. Sed quae ante annum gesta sunt videamus. Anno 814. Leo Armenus difficili praelio Bulgarorum victor definitam triennio patem eis extorquet. Nunc ad mortem Caroli veniamus. Nec in hac consentiunt Auctores. Eginardus, Ivo, Auctor vitae Ludovici, Adelmus, Paulus Warnefridus, Sigonius, Aventinus, Funccius, Bucholzerus, Calvisius, Helvicus, Alstedius, Petavius, Serres, Conridgius & alii ponunt eam in Anno Christi 814. Sed Ritius, Acciajolus, Sabellicus & Pantaleon in 8 15. Fateor tristem fuisse illum Imperio Occidentali & Reipublicae Christianae tanti Herois casum, sed tamen is pro Magno Pium orbi dedit; qui patri seccedens Reipublicae Christianae egregiam navavit operam, ut ita nec hactenus Cometam illum tristia secuta fuerint. Sed vidimus & pacem Bulgaricam ejus apparitionem excepisse. Quin & pax inter Ludovicum & Leonem Imperatorem renovata, tum & inter illum & Grimoaldum Ducem Beneventanum firmata. Plura ejus generis mox dabimus. CLXV. Anno Christi 815. altero anno, quo Carolus M. obiit, Sol obscuratus est, & Luna pallorem recepit, terrae motus accidit, Cometa exarsit, & alia dira prodigia conspecta & audita sunt in terris. Eckstormius ex Hist. Eccl. cent. 9. c. 13. X1O Errae motus & alia, etiam maximè horrenda & atrocissima sine Cometis fieris Letiamnum quotidiana experientia docet. In hunc annum referendae res à Ludorico feliciter contra Sclavos tumultuantes & aliàs, praecipuè verò pro reformationem Aulae paternae libidinibus infamis & cleri gestae. Et quod quidem sacrum ordinem attinet, fatentur auctores, canone vitae Canonicis aliisque Antistitibus, luxu diffluentibus praescripto, opportunum & necessarium magno malo allatum tunc fuisse remedium. Adelmus ad annum necexix, Ado Viennensis & Auctor vitae Ludovici C. X. & XI. ex quibus Aventinus haec descripsit: De Sacerdotum ibi (in Conventu ad Aquas Graneas sive Aquisgranum*) luxis Imperator leges tulit, quibus Pontificibus, monachoptum patribus, universis denique Sacerdotibus, vestimenti preciosi, serici, gemmarum, auri, argenti etiam in balteis, cultris, vaginis, phaleris, calcaribus, & hujusmodi usus interdiciturDicere solebat Pius, portentum, abominabileque inferum ludibrium, aris addictum, devotumque sacris, qui paupertatem Christi amplecti, crucem ejus portare deberet, ad glorens luxumque prophanorum aspirare. CLXVI. Anno Christi 817. Nonis Februarii Cometa in signo Sagittarii apparui stormius ex Hist. Eccl. cent. 9. cap. 13.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
