# Theatrum cometicum 136-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/136-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/136-2

STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratishonâ Hamburgum die 27. Iulii 1665. VEllem me fusius doctissimis Generositatis Vestrae literis respondere nunc posse. Sed reverâ excludor tempore. Ergo per summa capita eundum est. Excerpta ex Nysseno & reliqua pietatis negotium tangentia, ut & quae de Cometis Generositas Vestra scribit, me non indelectant, dolentem saltem, quòd iis reponere, quae vellem possemque, per angustiam temporis non liceat. Arcumentum illud, an adoptio liberorum ingenuorum praeferenda sit iis, quales ors obtrudere solet, aliquando ineptissimos, foecundum admodùm & latè patens censeo, si quis tempore abundet in hunc campum excurrendi & stilum exercendi. Quod me juvenem fecisse memini super noto illo adagio, Heroum filii noxae. De Maecenatibus eorumque hodie raritate nuper mentem aperui, putoque nos meritò dicere posse cum Oveno: Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones. Ipse Celeberrimus P. Kircherus, cum quo mihi jam dudum amicitia & literarum commercium intercedit, haud modicam difficultatem in ejusmodi occasione expertus est. In quadam epistola Anno 1657. mense Majo scripta, paulò post mortem Gloriosissimi Caesaris Ferdinandi III. Munificentissimi literatorum Patroni, ita inter alia ad me scribit: Certè in Sapientissimi Caesaris obitu quantum Musae gemuerint, Roma testis esse potest. Sed si nostra studia Deo Opt. Max.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
