# Theatrum cometicum 137.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 137.1 to 137.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/137.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/137.1

beneplacita fuerint, alium suscitabit Maecenatem, qui rerum nostrarum satagat; Si non nostras vices hoc ipso sotabimur, quòd non mundo, sed divae gloriae ea qua possumus sol licitudine promovendae invignemus. In altera epistola ante biennium datâ de sua Polygraphia ita ad me iterum: Quemadmodum dictum opus continuis procibus diversorum Principum qui fidem vix adhibere videbantur, quae de iis veluti paradoxis fama interdum sparserat) extortum fuit, ita quoque ne malae fraei & turpis jactantiae notam dicamque incurrerem, illud pro paupertate mea propriis expensis, nonnisi exiguo exemplarium numero, excudi curavi, eo potissimum sine, ne statim unicuique arcana in eo exposita exemplurium multitudine innotescerent, sed Principibus, quorum ea scire propriè convenit, oferrentur. Ego verò quae fama de iis, veluti auis, ferebat, vera esse ipso facto prae data exolatus demonstrarem. Habeo modo prae manibus complura nova, me Dei gratia reperta, multo polygraphia excellentiora atque admiratione digniora, quae in gratiam novarum rerum inventionumque cupidorum Principum praelo reservo, si eorum liberalitate ut id possim adjuvor. Spero Tuam Excellentiam pro veteri suo in me affectus id acturam apud eos, qui polygraphiae participes fient, in Vestris Caesareis Comitiis Principes: ut saltem de micis, quae cadunt sub mensa dominorum, ad magna praestanda & in lucem educenda, ad Dei gloriam, & Germanicae nationis existimationem, quam in hoc mundi theatro, quà docendo, qua scribendo tueri non aesino, subveniant. Haec etiam tunc ille, quae ego pro solita nostra confidentia communico, ut exinde Generositas Vestra videat, quanti & isti tanto Viro editio suorum operum constiterit, & quid sibi faciendum sit, mensuram prudenter capiat. Ecce verò in eandem rem Clarissimus Isaacus Gruterus, Vir non tantùm mihi Amicissimus, sed & eximia eruditione & humanitate ornatissimus: An libri moles & impensarum neget Reinesiano Inscriptionum operi typographum, an aliunde praeclarae molitioni nascatur obex, non facilè dispicio. Metus est, ne laudatissimae industriae & diligentiae indefessae fructum videat Senex, annos & fortunam nimium ingravescentem expertus. Si tamen extremam accepit manum iste labor, non interciderent per mortem authoris operosa illustrandae antiquitatis praesidia: quibus res literaria omnium temporum efflorescet latissimè. Heveliana commendari audio, eorum nonnulla meis propiora studiis, quà in Philosophiam excurrunt, avide quaesiturus.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
