Latin
137.5 to 137.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 137.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Chron. Sax. cap. 94. Anno Christi 829 ut refert Fiornovellus, visae sunt stellae potius cadentes quàm Cometae, quae occiderunt pecudes &homines quosdam, &eodem Anno cecidit glacialis lapis de caelo 4. pedum longitudinem habens. Ricciolus. Delmus, licet prodigia varia ad Annum Christi 828. numeret, nullam hujus Cometae facit mentionem. Praecessit hunc caedes primùm Saracenorum, mox incauti à victoria exercitus Imperatorii in Creta clades, &mors Eugenii &Valenlini Pontificum Romanorum, praecesserunt &alia tristia. Eodem anno, quo Cometa prior luxit, Legati Ludovici Imperatoris à Michaële Imperatore Orientis honolificè excepti. Saraceni Siciliam invadunt duce Euphemio transfugâ, qui antea ibi praefectum nomine Imperatoris egerat, &victor à duobus Siculis profugis ibidem necatur. Classis quoque Ludovici Imperatoris rem in Africa prosperê contra Saracenos gerit. Postero anno Ludovicus filius Lotharii Imperatoris, qui postea imperavit, natus est. At Michaël Imperator mortuus, successorem filium Theophilum, aterrimum Iconomachum reliquit. Ita &hîc ante &post Cometas vicissitudo rerum ducet. Huic brevi duorum Cometarum historiae addam quidpiam memoratu dignum. Chronica nostra Polonica affirmant Popielum Juniorem gentis nostrae Principem paulò ante hos Cometas, Anno scilicet 823.