Latin
138.5 to 138.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 138.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed benè nobiscum adhuc est comparatum, quòd negotia, licet spissiora, non obstent nobis ad studia literaria, quodque haec nos ad virtutem ducant, quod utrumque ille merito dicendus virtutis verae custos ridigusque satelles Seneca urget, dum nos scilicet, eodem monente, rebus non tradimus, sed commodamus. Negotiis, gravioribus praesertim &civilibus publicisque distractos, non semper in colendo literarum commercio &respondendo suis amicorumque votis satisfacere posse Scimus &hanc veniam perimusque damusque vicissim. Postremae Illustrissimae D. Vestrae literae, etsi breves, mihi tamen, ut omnes reliquae, sunt gratissimae. Libenter in illis legi meos conatus in Opere Cometico &promovendis publicis commodis eidem placere. De Maecenatibus prospiciet mihi is cui servio toto &puro pectore, Deus, qui videt me ad cultum ustitiae &Sacro-sancti nominis ejus, velut ad omnium actionum nostrarum scopum, collineare, hacquè etiam fini rei literariae pro virili juvandae operam dare. Meritò hîc in memoriam revoco mihi sacrum illud Symbolum, Inclyto Danorum Regi Friderico III. feliciter imperanti, Munifico certè Maecenatis adamatum, DOMINUS PROVIDEBIT. Ob justas causas nondum Maecenas meus comparet.