# Theatrum cometicum 139-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETEKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/139-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/139-2

STANISLAUS LUBIENIETEKI. Ratisbonâ Hamburgum die 30. Iulii 1665. Ix credo opus Generositatis Vestrae hoc autumno prodire posse, propter motus in Batavia, & diffusam ejus molem. R. P. Curtium nudius tertius iterum deligenter monui de responso Generositati Vestrae debito. A me certè non stabit, quominus Generositatis Vestrae desideriis undecunque satisfiat. Proinde & promissi ultrò carminis memor sum. Ad quod fabricandum an aptus nunc sit Genius meus, ignoro. Diu enim est, quod non somniavi in bicipiti Parnasso, & Poëticam suspendi chelym. Si quid tamen nascatur, id sat citò veniet, si sat benè. Quae commentata est Generositas Vestra circa liberos adoptivos vel naturales mihi perplacent, & magnam ejus variamque lectionem offendunt. Puto illud argumentum tam uber esse ac ferax, ut aliquis latè se in eo diffundere possit, si tempore abundet, quo ego sanê nunc, si unquam, de stituor, accedente praesertim corporis imbecillitate, & morbis saepè recurrentibus, qui & animi tandem labefactant vigorem. Quod reliquum est, praesens rerum status, me monet, ut dicam, Deus det meliora! Nam undiquè omnia plena periculis & magnis revolutionibus videntur. B. V. G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 8. Augusti 1665. Ta est, operis mei editionem impedimenta quaedam, Bataviâ bellicis moAtibus concussa, subiisse & pati. Verùm speramus, juvante Deo, nos ea feliciter Publica comda animi ratione juIMAE. Studiosi bemarum arrium uni mada juvandi. Madestia debitae servanAs. Gratus ani mus exhibenalus. Gratus animus praestatis virtus, citer remoturos, & in proposito perrecturos. Novum autem impedimentum objectum mihi est ab Amicis editionem libri curantibus. Versio nempe narrationum de Cometis Germanicarum, Suecicarum, Gallicarum & Italicarum. Tentaverat hanc quidam ex Amicis; sed cum eam sibi parùm prosperè succedere putaret, nec alium aliquem, qui eandem ex voto perficere posset, inveniret, tandem rem ad me deferendam decrevit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
