Latin
139.1 to 139.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 139.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quos Imperator benigne suscipiens, &pro fidei integritate gratias agens, Pipinum quidem filium in Aquitaniam cum laetitia dimisit, caeteros autem ad loca sibi congrua redire latus permisit. Ipse autem Aquasgrani pervenit, ibique Judith Augustam, ab Italia reducentibus Rataldo episcopo &Bonifacio, sed &Pipinum recepit filium; Carolum jam dudum secum habebat. Serres in vita Ludovici Pii refert cum an. 829 à filiis captum, ac demum an. 834. libertati &imperio restitutum esse, postquam quinquennium integrum in impia custodia fuisset. Sed hoc rationibus aliorum non convenit. Auctor quidem Vitae Ludovici (quae &aliorum multorum est sententia, Aventinus tamen, Sigonius, Funccius, Petavius &alii in annum 830. conjurationem hanc referunt) Anno 829. illam conjurationem &motum, duce Pipino filio Imperatoris, &assentiente altero filio Lothario factam, &post varios seditionis &belli strepitus Imperatori Anno 834. libertatem, augustam dignitatem &uxorem redditam esse testatur. Non tamen prodit eum quinquennio integro in carcere retentum. Anno certè 830. ut ille Auctor ait, Imperator clanculo obtinebatur, Compendii scilicet, sed mox in Conventu Neomagiensi auctoritate &viribus praevaluit. Ideò filium Lotharium, frustra renitentibus Proceribus seditiosis, ad se pertraxit. Mox vesani tumultus initium suâ &filii praesentiâ compescuit. At in conjuratos, capitis damnatos, saevire, levi supplicio exsilii contentus, noluit. Uxorem denique, ritu solemni à crimine adulterii objecto purgatam, recepit, &filios ad sua dimisit. Anno 831. auditis ad Theodonis villam legatis Saracenorum è oblatis muneribus pacem petentium, &pace eis datâ, Pipinum inobedientem &pravis consiliis obnoxium apud se retinuit, qui id aegre ferens, inscio patre fugam arripuit. Postero idem Pipinus ad patrem venire jussus, non tàm libenter quam meritò venit. Sed in custodiam datus, iterum evasit. Berhardus verò ille, qui filii Pipini partes tunc sequebatur, praefecti praetorio dignitate privatus est. Anno demum 833. impia arma filii contra patrem sumserunt, &specie officiosae responsionis patri in periculo vitae, furente plebe mobili, constituto datae, ut in castra eorum veniret, induxerunt. Tunc verò impietate ad summum ferè perductâ, patri conjugem carissimam, libertatem &augustam dignitatem ademerunt, frustra pro pace laborante Gregorio Pontifice Romano, imo si Adoni, quem audivimus, Aventino, ipsique Imperatori apud Auctorem vitae ejus c. 14. &Aventinum, fidem habemus, filiorum partes sequente &hujus seditionis auctore. Auctoritate quidem Episcoporum Ludovicum imperio indignum judicatum fuisse satis constat, &Lotharius apud illum auctorem vitae Ludovici loco citato &c. 16. fatetur.