# Theatrum cometicum 139

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE RAUTENSTEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/139

Inter haec, monente illo Philosopho, promtus sum hilaris accipere beneficium, & profiteri gaudium, ut id danti manifestum sit, quò is fructum praesentem capiat. Justa enim caussa laetitiae est latum amicum (clientem) videre, justior fecisse. Sen. ep. 22. Paratus quoque sum, eodem monitore, publicum testimonium grati animi prodere, ne furtivè agam gratias & in angulo, & ad aurum, quod non verecundiam, sed infitiandi genus ducit, & ingratum dicit, qui remotis arbitris agit gratias. Ego interim omnem fortunae meae tenuitatem operi, & sic publico bono promovendo devovi. Verumtamen illa Kircheriana (de quibus ut & Gruterianis gratias ago, & quae ad istum, ut & ad Heinsium heri scripsi, ut & quae ab Joan. Naerano, Viro Doctissimo, accepi, hostimenti vice mitto) prudentiae utilis regulam probatam velut digito ostendunt. A Socio ejus Ricciolo ante aliquot dies me literas periculosissimi morbi & desperatae propè valetudinis indices accepisse, vereor ut nuper Illustrissimae D. Vestrae nunciarim. Cujus commentationem suprâ illud vetus verbum, Heroum filii noxae, libens videbo, & si ad manus sit, copiam ejus fieri mihi peto. Ego argumentum hoc attigi, quantum satis est in transitu. Augustum felicissimum alioqui Principem, non tantum in suscipiendis, sed & in adoptandis liberis infelicem fuisse, prodidit Suetonius & Spartianus. De primogeniti & unici filioli Illustrissimae D. Vestrae obitu necdum quicquam mihi constitit. Utinam Deus Pater Patrum, hanc jacturam reparet! Quod sincero affectu precatur, & simul constantem valetudinem & rerum successum Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu & afficio

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
