# Theatrum cometicum 14.1-2-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 14.1 to 14.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/14.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/14.1-2

Cum autem nihil vulgatius sit, quàm bellorum clades, regnorum eversiones, Principum mortes ad Cometas referre, hoc, inquit, loco quid potius usurpem, quàm Epicureum illud μος ἀπέτω, fabula absit; mirum enim dictu quanta fascinatio mentibus humanis illudat. Profectò si anni steriles non forent, si non invalesceret fames, si non grasseretur pestis, si bella non excitarentur, si exercitus non profligarentur, si Principem non morerentur, nisi Cometis praeeuntibus; praeclarè ista circumferrentur. Nunc autem, se praefuerint Cometae, seu abfuerint, omnia pari modo eveniunt. Ecquid ergò isti essillus referuntur potius in Cometas, seu causas, seu signa, seu utrumque dicas, quàm inquiduis aliud? Ad haec, si Cometae consisterent, ac uni tantùm seu domui, seu urbi, sturegioni impenderent: si unius aciei elades non esset victoria alterius: & quod istis lentile est, salutare illis non foret; si Reges soli morerentur, superioraque illa corpora mates potiùs viros quàm plebejos respicerent; ratio speciesa obtenderetur; at Cometa parias regiones, imò totam terram circumeunt: quicquid calamitatem affert uni sensum, sen populo, praestat alii emolumentum; mista densantur Princitum & subditorum uera; neque naturalibus causis ullus nostri delectus est, ecquid ergo diros, letales mendos dicimus Cometas, potiusquam benignos, salutares, amabiles? Terrifici sunt, sedimentia nostra, quae Panicos sibi objicit terrores, ac propriis malis non contenta, exsien undique adsciscit. Dices Cometas divinitùs ad aliquid nobis significandum usurpande sanè id fieri posse non inficior. Sed interim, undenam constat reipsa id fieri? Ana de, quàm ex vanitate, quâ miseri turgescimus, dum digni nobis ipsis videmur, po ter quos haec ostenta fiant? Quid enim? Declaravitne ter Maximus Deus, foren si quando Cometa in Occasum tendat, caveamus ab externis, si in Ortum, omsticis? An Principes admonuit, ut caveantur ab iis Cometis, qui matutinum uenpant signum, factum ipsis horoscopum, aliasque consimiles nugas?

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
