# Theatrum cometicum 14.4-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 14.4 to 14.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/14.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/14.4

Id cum applausu excipitur: Saepè domi culpa est, ne scimus credere caeloNeque ego sanè improbo domestica mala, sive Cometarum, sive aliarum quarum rerum occasione emendari. Sed qui patienter istos feramus, qui sic speciatim omnia e finiunt, sic bellè sibi sapiunt, quasi quod ille ajebat, Jupiter Opt. Max. admissit ipsos in concilium Deorum? Citant exempla mille cladium? mille mortium Principum quae post Cometas acciderint: at centies plures praetermittunt, quae acciderunt sine omn tis; neque declarant, qua ratione sinistri casus per Cometas cuique aut innotescere declarari valeant. Scilicet nemo satis attendit: quia neque cum Seneca satis id sibi jicit: Ergo tu in tantis erroribus es, ut existimes Deos mortium sivna praemittere quicquam esse in terris tam magnum, quod perire mundus sciat? Haec etiam Gasse dus: contra quem & Scaligerum multi insurgunt Equidem litem alienam non facio meam. Occasione tamen eorum quaere Scaligero & Gassendo attulimus, quaeque contra eos objici ab aliis solent, im & egregii publici studio pro libertate & candore, qui quemvis hominem in nuum & honestum decet, quid de hac re sentiam eadem mecum studia su ctantibus dico. Tantò magis cum haec argumentum, quod tractandum suscent tangant. Cometae res sunt naturales & signa caeli rariora quidem, non tamen insolita, at à Deo ad anunciandam justitiam suam hominibus, & ut promisionum piis factarum, ita & minarum impiis oppositarum signum proponendum adhiberi arbitror. Et Fateor quidem disertis verbis id in Sacro codict non legi. Doctissimo tamen Wendelino illa verba ex oratione Habacuci Prophetae c. 111. vers. 4. & 11. Ceratiae & Acontiae Cometae accommodare visum est. Quicquid de eo sit, me aequitatis ratio, & ut probitatis commendandae, ita publici egregii promovendi studium in hanc mediam semitam deduxit Principes, Regna, Civitates everti nullo viso Cometa, tùm & hoc viso multa laeta fieri, Scaliger, teste assiduâ experientiâ, verissimè dixit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
