Latin
IS ESTO BONI OMINIS OPTIMUS FINIS
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 14.8
Unproofread scanNot analysed yet
At enim Cometae symptomatum &mutationum naturalium non tantùm signa sed &causae sunt Ita est, si illis naturalibus propinqui esse &in ea agere ac in iis effectus certos praestare demonstrentur Cometae. At quis hoc demonstrabit? Contrarium potius demonstratum est. Equidem mutationes naturales fiunt sine illis assiduo Tempestates enim, siccitas, fames, pestis, si orbem universum aequis oculis spectes, continuò grassantur.