# Theatrum cometicum 14.8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, IS ESTO BONI OMINIS OPTIMUS FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/14.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/14.8

At enim Cometae symptomatum & mutationum naturalium non tantùm signa sed & causae sunt Ita est, si illis naturalibus propinqui esse & in ea agere ac in iis effectus certos praestare demonstrentur Cometae. At quis hoc demonstrabit? Contrarium potius demonstratum est. Equidem mutationes naturales fiunt sine illis assiduo Tempestates enim, siccitas, fames, pestis, si orbem universum aequis oculis spectes, continuò grassantur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
