# Theatrum cometicum 140

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, HLIELMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/140

HLIELMI aequo jure omissus alibi Cometa id pensabit. Neque vero temere Cometographos hoc, ut vides, ordine disposui, ac Eckstormio primum locum tribui. Nam quos ille Cometas in annum Christi 837. & 838 ponit, ego arbitror in 836. & 837. poneridos esse. Docet me id Cometa, quem anno 838. m. Aprili 25. diebus apparuisse cum Aventino scribit. Hic enim refertur in annum 837. ab Auctore vitae Ludovici (correcto scilicet ut pro 839, 840, 841, 842. sub quo mortuum Ludovicum Anno 840 scribit, anni 837, 838, 840. ponantur) nisi quòd iste de eo, ut vidimus, scribat, eum non more errantium syderum Orientem petivisse: Aventinus verò errantium syderum modo ab Occidente in Orientem motum esse.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
