Latin
STANISLAUS LUBIENIETEKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 141
Unproofread scanNot analysed yet
Vel quasi memoriâ exciderit illud ejusdem Philosophi: Nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde refricanda est: quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit: &qui memiuit jam refert. I. 2. c. 24. ubi etiam docet loquendum pro magnitudine rei impensius, &paulò antè, gratias de acceptis beneficiis publicè agendas, nec opinionem Clientium timendam, ne graviorem ingratorum subeamus. Vel denique quasi locum in me inexplebilis avaritia vel ambitio &invidia, grati animi pestes, invenerint, ut sustineam vel suspicione ingrati animi laborare, qui potius cum illo Ebutio Liberali Senecae laborem affectu verentis &aestuantis (quod notat &improbat Stoica Philosophia) ne in ullo officio sim tardior. Sed me amplius in hoc patenti &laeto campo dilatare nolo. Res in orbe Christiano hinc illinc exasperari, &deteriores potius quàm meliores reddi maximoperè dolendum est. Quid ni ergo Deum supplices oremus, ut det meliora? Fortè &illud B. Polycarpi, primae. vae quidem integritati Apostolicae proximi, imo &ejusdem participi, sed initio secundi seculi (quo nemine amplius ex Apostolis superstite, haereses nudo vertice Ecclesiam Domini, persecutiones foris gravissimè concutiebant) cum tot adversis luctanti, usurpandum nunc veniet: In quae nos, ô Deus, reservasti tempora! Sed ut instruenda est vita illustribus, ita firmandus animus constantibus exemplis, monente Senecâ &Tacito. Benè Valeat Illustrissima D. Vestra, &favere pergat, ut Clarissimo Heinsio (qui ecce Eam ipse in suis ad me compellat literis) ita &mihi, qui sum riciu Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultis &officio addictissimus,