# Theatrum cometicum 141-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/141-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/141-2

STANISLAUS LUBIENIETZRI. RRatisbonâ Hamburgum die 6. Augusti 1665. Pero brevi processurum tandem diu desideratum Generositatis Vestrae opus, S quod famam augebit, & Generositati Vestrae commodum non adferre non poterit. A P. Curtio responsum obtinere necdum potui, causae ignarus. Si taceat porrò, edi tamen meo judicio poterunt, quae Generositas Vestra ad illum exaravit, addendo, quòd responsum emanserit. Illa Naerani epistola mihi perplacuit, veluti magno cum judicio, ornatu & cultu scripta, & index, quòd auctor illius omnium eruditorum amore & aestimatione dignus sit, cujus illum, quod ad me attinet, licet ignotum, certiorem fieri rogo, inprimis verò, ut credere pergat Generositas Vestra quòd sim maneamque constanter Ejusdem Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 15. Augusti 1665. Sse rerum vices, & modo nos copiâ, modo defectu affici, testes binae EIllustrissimae D. Vestrae literae ineunte Augusto datae, quae non auxerunt (unde isti mensi Sextili & primò Octavio Caesari nomen) opus meum notabiliter. Quod quia jam in justum volumen auctum est, nisi & excesserit, commodùm accidit. Nempe iste mensis & Commodi Caesaris appellationem accepit olim ab ignobili adulatorum grege, qui novum illum Syllam, optimi Parentis pessimum filium, & sancti Antoninorum aequè ac Augustorum nominis dedecus, hoc impudenti mendacio decorare studebant. Nae, nisi res & tempus aliud velint, Officiosus esio. Deus orandris, ist reliarem formam rebus Christianis reddat. Exempla bona multum prosunt. Industria Fi ri probi ab omiri ambitione & avariria procul esto Observatio Saturni & Jovis Romae facta ab He veliana differt. Stilus pulcher & purus perPTIIS, Venustas & castitas rarò conveniunt. Musae rustitari quandoqui gaudent & secessum scribentis ac oria quaerunt. velint, commodae literae hoc mense & aliquot sequentibus à me non dabuntur nisi breves, utpote in ordinem redigendis & prelo subjiciendis meis intento. Accipio laetum omen & augurium nuperrimis Vestris expressum, opus hoc famam aucturum & commodum allaturum. Utrumque opto & curo, quantum citra ambitionis & avaritiae periculum, imò suspicionem licet.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
