Latin
143.5 to 143.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 143.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
At verò Ludovici (Bojorem scilicet Regis) animum non parum haec gesta laeserunt. Imperator porrò pro his gestis gratias Deo referebat, filiosque monebat ut unamines essent, &se mutuo tuerentur, &Lotharius quidem junioris fratris curam gereret, cujus se spiritualem esse patrem meminisse deberet: Carolus autem tanquam patri spirituali &fratri seniori, debitum deferret honorem. Et mox: Cumque haec tanquam verae pacis amator, &inter fratres mutuam delectionem, &inter utriusque filii populum, quantum sibi posse datum est, alternum sevisset amorum, laetus Lotharium in Italiam laetum dimisit, multis ditatum muneribus, donatum benedictionibus paternis, &monitum, ne oblivisceretur saltem nuper à se promissorum. Aventinus qui mores &facta Imperatoris Ludovici arguere solet, Anonymo assentit, &laetus (inquit de Imperatore) hilariorem Lotharium in Italiam dimittit. Sed Ludovicus junior hâc divisione non contentus, Francos, Saxones &alios Germaniae populos in partes pertrahit. Advenienti verò cum exercitu patri supplex factus, conciliatur. Inter haec Aquitani Pipinum, Imperatoris ex Pipino filio nepotem, regem sibi contra ejus voluntatem creant, invitis maximis quibusque Procerum, inter quos &duo Pipini Senioris generi, junioris affines. Paulò post Ludovicus Junior novos motus bellicos (quos invida ambitio &Aquitanicae seditionis occasio magis quàm Cometa portendit) contrà patrem excitavit, &Alemanniam invasit. Qui acerbus nuncius corpus &animum Imperatoris senectute (annum enim 64. Ludovicus excesserat, licet Acciajolus 74. tribuat) curis, aerumnis &laboribus fractum graviter concussit. Imò verò Imperator boni pastoris ritu pro salute publica laborans, praecedente Solis deliquio anno Christi 840. postquam omnia ritè disposuisset, &filio Ludovico ignovisset, vitam cum morte commutavit, Princeps pietate, à qua nomen habuit, &mansuetudine egregius: at multis casibus exercitus, praesertim verò tot foedis filiorum motibus afflictus. †Quem si verè cognominavero, (verba sunt Aventini) haud immeritò pilam fortunae dixero, in qua jocos, lususque suos illa exercuit: aut ut veritatis placita sequar, in Ludovico hoc, rerum &naturae parens vim suam planè ostendit: quemcunque, uti uti libet, attollit in altum, &de sublimi rursus praeI. 5. Histor. Angl. p. m. 94. †Annal. 4. p. 307. cipitat. Nec est quisquam omnium qui refragari audeat, aut quaerere cur nam ita agis?