Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 145
Unproofread scanNot analysed yet
Quod in versionibus adornandis tot Magni &Praestantes Viri olim &hac tempestate experti sunt, rem scilicet esse difficilem &periculosum opus, ac obtrectatorum latratibus patens, aut ut Hieronymus, propria experientiâ edoctus, (de quo queritur epistola ad Damasum Desiderium &alibi passim) id omne praecepi, atque animo mecum ante peregi Sed satis mihi est me fecisse tantum quantum potui, &hac etiam ratione commoda publica juvare voluisse. Jam ante decrevi, tot exemplis edoctus, eum qui vel nemini placeret, recurrere debere ad propriae conscientiae gaudium, secundum Ismeniam dicere: Mihi &meis cano, si aures surda sunt caeterorum. At malè mihi nequaquam ominor, nec ulli alii. Imò verò semper optima spero, tùm &precor non mihi solùm, sed &omni ad laudem viâ virtutis tendenti. Qua in re ita animo sum obfirmato, ut me nec ullus sacrorum dissensus ab hac aequitate dimoveat. Parem ideò mihi de aliis jure promitto. Nempe enim hic publicae utilitati &literariae rei prodesse cupimus, &in eo consentimus omnes, licet aliàs sententiis de fide dissentiamus. Nusquam liberior mens hominis esse potest, ut docent ipsi Veteres Patres, Lactantius Hilarius Augustinus &alii. Sed de his satis. Et ego constanter maneo Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu &officio