# Theatrum cometicum 146.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 146.1 to 146.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/146.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/146.1

Quibusdam fortè ac temerè humana negotia volvi agique persuasum est: alii fato & aeternâ constitutione, nexuque causarum latentium, & multò ante destinata rum, suum quemque ordinem inevitabili lege percurrere arbitrantur. Nos ita omnia aeternasa premaeque majestati subjicimus, ut tamen animi nostri liberi sint motus. Et quisque suo nitis sibi malum accersat: immortalis quidem illa providentia, cujus fortuna evertenda est, ess consilia corrumpit. Paria apud Sigonium, Serrem & Petavium videre est. Ex his tanti mali portenta non ex tribus Alstedii Cometis petenda sunt. Tanto magis si prudes Egnatii dictum his adjungamus*. Is enim ita judicat. Violatus (credo) ab his pil tanti sceleris poenas exposcebat: quippe qui ardentibus animis inter se, dum paternam in pun divisionem aequo animo non ferunt, infestis insignis concurrere ad Fontanicum Altissideri agri vicum, quâ acie tot Gallorum millia utrinque cecidere, ut convulsae propè Imperit um sint: victus tamen Lotharius & Ludovicus à Carolo, & quum bellum iterum reparant, iterum fusi, pacem petiêre. Quae his propè conditionibus data, ut imperii titulo athariusm Italia & Narbonensi Gallia frueretur, Ludovicus Germaniam possideret, Carolis Francisa Mi ad Oceanum praeesset: addita & ea Galliae pars quae Scalden inter & Rhenum jacet, eanum Inn ringiae est. Haec studio descripsi, ut hâc occasione moneam in Egnatio duo hic esse cornigen da. Alterum est non à Carolo Lotharium & Ludovicum, sed à Ludovico E pino Lotharium victum & ad petendam pacem coactum fuisse, auctoris idone, Annalium Francicorum scriptoribus, tum Aventino, Sigonio, Sabellico munecio, Calvisio, Petavio, qui & plures in hanc rem scriptores allegat, at ita omnes consentire hic videam. Alterum verò Lotharingiam tunc non sed Lothario, quod & sequentia Egnatii verba docent, fuisse additam. Hanninum virorum judiciis expensis, ac praeterea, quae de his Aventinus & Sabellinande perversis belli incentoribus consignarunt, additis, tria invenio, quae fratem bellum portenderunt.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
