# Theatrum cometicum 146

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/146

Vestrae & Curtianae Comunicatione Heinsianam, utpote tempore priorem, & unâ Fornelianam & Rudbeckianam subjicere voluerim, nisi illae figurae, quas identidem literis urgeo, tempestivè mittantur, alias communicationes, quibus suae jam figurae adsunt, praemittere necesse habebo; ne scilicet turbetur numerus, quem figuris addendum esse, Amici Hollandi omninò volunt, nisi fortè figuris numerus, non servato Communicationum ordine apponatur, de quo Bibliopoegi & Lectores seorsum moneri possent. Optare Illustrissimam D. Vestram cum desiderio conversationem cum Viris Doctis & Praestantibus facilè credo. * Natura enim rapax est similium, sicut Naturalium rerum scrutatores experientiâ edocti dicere solent. Otium abundans & uberem quietem promovendis non tantùm studiis humanioribus, sed & usibus publicis Illustrissimae D. Vestrae ex animo precor: & maneo ad tumulum usque Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu, officio

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
