Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 149-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratisbonâ Hamburgum die 27. Augusti 1665. A est rerum in Europa facies ut materiam brevi habituri videamur uberius scribendi: vellemque ut Generositas Vestra se non nimis fatigaret opere illo suo, praesertim cum tanti in id sumptus erogandi sint, ad quorum, in ingressu editionis factorum, conspectum, sanè cohorrui. Quod tamen non scribo, ut Generositatem Vestram ab incaepto deterream, sed solum, ut pro jure amicitiae nostrae, proquè amore &more meo liberè suadeam, ut simul rationibus suis &suorum consulere velit. Maecenates pauci profectò reperiuntur hac aetate, praesertim belli metu nunc undiquaquè increscente, Cautè praeterea agendum &cum illis qui favorem testantur verbis &spes faciunt amplas. Scio quid dicam. Non credidissem tàm perverse agi tamque inique, nisi id meopte malo jam saepius experirer, adeò ut taedium me capiat istarum rerum, optemquè ut cochleae instar meae me domui ac virtuti involvere aliquando queam. De rebus Polonicis jam certiora habebitis. Lubomirscianas res inclinare &ita omnes ad Regem (uti quo fortuna, eò hominum quoque favor inclinat) confluere multi scribunt, referunt, credunt. Quicquid sit, hic &alibi diversae potentiae in orbe Christiano praevalentes concurrent, adscitis in partem reliquis, prout cujusque rationes requirunt, inque hac velut statera bilancem librabunt ejus, quem porrò in Europa habituri sumus, Status. Sed aderit supremus librator, suorum semper liberator, &ita omnia diriget, ut sibi placet &justum est. Placere autem ipsi, nisi quod justum est, non potest. Affectuum moderationem multi docuerunt, &recenter quidam Galli, Senault &de la Chambre: pauci calluerunt, &non tàm ex libris, quàm usu rerum ac aetate defervescente. Naeraneana mihi semper erunt gratissima, utpote à tam erudita manu profecta. De caetero maneo semper G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor