Latin
15.5 to 15.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 15.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Mortuus autem sub idem tempus post Scipionem (qui in exilium ivit voluntarium ab ingrata patria, quam toties servarat, ob venditam Antiocho pacem accusatus) &Annibal veneno, *&Philopaemen ille Clarissimus Achaeorum Dux à Messeniis captus, in carcere, ut Eckstorus memorat. Adeò diversa &lugenda saepiùs sunt virorum fortium fata! Sed ante Cometam Antiochus ille in convivio temulentus, si Aurelio Victori, vel si Straboni &aliis credimus, in tumultu à barbaris facto, Beli Jovis templum depraedari volens, oppressus est. Ante Cometam &Q Martius Consul saltum in Liguria clade suâ nosilitavit. Graeci à Philippo Macedonum Rege, gravi vicino, premuntur. Romani Hispania cladem accipiunt: aliaque tristia hic &illic eveniunt. At à viso Cometi, Praetores re melius in Hispania gestâ, occisis scilicet 30. millium hostibus, ex Hispania triumphant, C. Calpurnius Piso &L. Quinctius Crispinus de Lusitanis &Celtiberis, eodem quo Africanus mortuus est anno, Coss. P. Claudio Pulchro &L. Portio Licino, ut notat Calvisius, quod &Petavii rationes firmant. Mox Galli Transsalpini domantur. Eumenes Rex Asiae à Prusia Bithyniae Rege vincitur. Terentius arro Celtiberis in Hispania victis urbem ovans ingreditur. Aemilius Paullus totam figurum gentem in deditionem accipit, de iisdem triumphat, qui currum ejus secuti perpetuam pacem à populo Romano exorant. Fulvius Flaccus ulteriores Celtiberos caedit, &de iis triumphum agit. Istria tota in fidem accepta. Hic gradum sisto, nec Vid. Justin. I. 32. &Victor, Strigelini Comm. in Justin. p. 359. ad res Romanorum feliciter in Lusitania &Celtiberia gestas, &duos triumphos, quos bidui spatio Roma Anno à prima origine 575. vidit, devenio.