Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 151
Unproofread scanNot analysed yet
*Affectus saepè evingantur, semper coercendi. Bontus Vir erga Amicos efficiosus sit opartet. Hamburgo Ratis bonam die 5. Septembris 1665. TO plurium consilia tendunt, quantum talia homini in umbra sedenti perEvidere licet, ut potior Christiani orbis pars imis commoveatur sedibus. Sed haec longè melius perspicit Illustrissima D. Vestra, &omnis Vir prudens &corqui in luce versatur, quiquè in his datus, tàm cernit acutum Quàm aut aquila aut serpens Epidaurius, ut cum Horatio dicam. Ego inter haec mea ago agamque, divino fretus auxilium quod aderit vocanti &virtuti commendandae unicè intento. Credo etiam in ter hos metus, imò motus belli antipites Deum Opt. Max. mihi daturum aliquem Augustum &Maecenatem, qui sortis meae tenuitatem excedentes conatus fulciat munificentiâ, ne immodicis sumtibus succumbam. Quippe nil desperandum est duce &auspice Deo, cujus voluntati omnia mea commodo &commendo. De hoc bonae mentis statu me dejici non patiar, si vel cum sorte ad versa vel invidia luctandum foret. Hic etiam illud non moveri valet. Relim quetur tamen suus prudentiae circumspectae locus, &intendendi omnes indus striae nervi, ne quid temerè susceptum à me videatur. 2 Caetera Deo curae sunto, De rebus Polonicis variat fama. Ego credere, quod &videre malo, dissidium Lubomirscianum auctoritate Procerum Sacrorum compositum iri, vel jam esse, sicut à quopiam heri accepi. Qua de re certiora exspecto. Quod si ita se res habet, tentationem eam futuram esse credo prudentiae &aequitatis popularium meorum, an restitutâ pace justitiam restitui &libertatem servari velint? Omni non verò illic quoque libra suspensa est. Utinam illa Critolai, quae monstret tantum ibi propendere boni &aequi lancem, ut terram &maria deprimat! non verò illa Babylonica, Balsasari exhibita, levitatis &divisionis index! Sed omni nari nolo, nisi prospera, quae patriae precor. Esto &hoc meae in eam debita pietatis argumentum. Adspiciat illa, &quaevis alia Respublica, divinam voluntatem, in sanctione legum justarum, &earum longo temporis spatio observatarum, confirmatione, ut ad eam vota studiaque sua componat. Secus si fecerit, nec Deum, nec caelum, nec astra, nec Cometas plusquam remerario incuset ausuEn &hic latissimum campum, *in quo affectus laxatis habenis licentius evagari solent, &finibus recti &aequi coërceri debent. Egregius est ille, doctus &pius de usu passionum, sive affectuum potius liber Senaltii, quem Incomparabilis isse Politices Magister Cardinalis Richelius Ciceronem Gallicum, ut accepis vocabat. Et ego quidem audivi eum aliquando concionantem eloquentiae maxima cum laude. Non tamen mihi crederem, nisi hanc ei consentiens docto rum Virorum judicium vivae vocis &stili testimoniis innixum tribueret. His quoque ritè temperatus &fruendus affectus me officii, quod Amicis debeo, admonet, cumprimis verò ut non tantùm nomine, sed &re ipsa sim constanter Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu &officio