Latin
153.1 to 153.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 153.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cicero patriae pater, lumen &salus, qui etiam quamvis Vir optimè meritus de Repub. conservatae patriae pretium calamitatem exsilii tulit, sed post Numidici exsilium aut reditum quisquam aut expulsus invidiosius aut receptus est latius, eodem illo Paterculo judice l. 2. c. 45. Talis P. Rutilius, Senecae toties laudatus, quòd damnationem suam patienter &generosè exceperit, ita scilicet ut cum Metellus ille exsilium fortiter tulerit, is etiam libenter. Sorti enim sitae gratias egit, &exsilium suum complexus est, ita quidem, ut dicere non dubitaverit: Malo ut patria exsilio meo erubescat, quàm reditu mareat. Sen. ep. 24. &79. &lib. 6. de beneficiis cap. 37. Sed enim his virtuti &sapientiae tenaciter adhaerentibus popularem viam vitantibus, etiam Romae exsulare jus fuit &placuit, imò his ab urbe discedentibus Respub. ipsa exsulabat, sicut ille ipse Cicero loquitur, libertate Philosophicâ usus. Optimè Seneca de hoc hominum genere: *Sapiens omnes virtutes suas undique expandat, ut ubicunque infesti aliquid oritur, illic parata praesidia sint, &ad nutum regentis sine tumultu respondeant. ep. 59. &alibi: modo latius virtus funditur, regna, urbes, provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia: modo arcto fine circumdatur paupertatis, exsilii, orbitatis: non tamen minor est, si ex altiore fastigio in privatum, ex regio in humilem subducitur, ex publico &spatioso jure in angustias domûs vel anguli coit. AEquè magna est etiamsi in se recessit, undique exclusa. ep. 76. Et quid quaeso frequentius Seneca passim inculcat? Sed ego hic Senecam Christianum dare non decrevi. Et quid eum dem quem illa nuper industria manus, quaecunque illa sit, nobis dedit? Amplissimas de hoc exiguo, mole non precio, munere gratias ago. Sed ubi sunt reliqua? Omninò mihi placet haec, sicut omnis, commendandae virtutis ratio. Placebit dubio procul &illa in commendato singulariter Manuductionis ad caelum libro, quem frustrà apud Bibliopolas hodie quaesivi. Sed ad alia.