# Theatrum cometicum 153.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 153.1 to 153.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/153.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/153.1-2

Laetitiam & felicitatem ejus generi & sociorum, Ludovicum Bosonis filium provinciae Regem ad regnum Italiae capessendum vocantium, perfidia turbavit; sed ad id, ut clarior utraque redderetur. Berengarius enim Ludovicum aggressorem anno 899. in arctum coegit, & ad pacem petendam ac juratâ fide cavendum impulit. Hoc anno tantâ rerum omnium copiâ beata est Bohemia, ut qui ibi fidem Christi recens receperant, singularem divinam bonitatem celebrarent, teste Georg. Barth. Pontano Bohemiae Piae l. 1. p. 2. Inter haec & Joannes Pontifex Romanus & Arnulphus Imperator mortui sunt. Et iste quidem paralysi & phthiriasi ac veneno perit. Vid. Avent. Annal. 4. p. 367. Egnat. in Arnulpho. Anno autem 900. Berengarii inimici Ludovicum illum Provinciae Regem in Italiam revocant. Is fidei datae immemor in Italiam venit, & tyrannidem apud Papiam invasit. Mox 901. favore Benedicti Pontificis Romani diademate Augusto redimitus est. Ita tunc Roma, quae duos Pontifices nuper creaverat, alterum quoque Imperatorem Ludovicum, istum Ludovico Arnulphi filio oppositum creavit. In id temporis Hungarorum in Italiam irruptio refertur. Anno 902. Ludovicus ille à Berengario captus non tantùm regno sed & luminum usu privatur. Blondus apud Sabellicum, Bonfinius Dec. 1. l. 10. p. 185. hoc à Berengario 2. factum esse scribit. Sed & Aventinus * id post Ann. 911. accidisse memorat. Quem acerbum casum non Cometes nec ullum signum caeleste, sed ambitio & perfidia à tot Auctoribus notata & exprobrata portendit. Ita Berengarius quartum aemulorum artes superans regnum tertio recuperat. Antequam ulterius progrediamur, dissimulare non possumus, ex mente Auctoris illius, qui Aimoini historiam continuavit, videri Cometam istum in ann. 910. esse ponendum. Nam post quinque annos visas esse dicit igneas acies, & ortum inter regem Carolum & Proceres Galliae dissidium, tum post tres annos Richardum Ducem Burgundiae mortuum. Ab hujus demum morte anno secundo ortam Roberti fratris (non, ut Funccius ait, filii) Odonis illius supra memorati rebellionem. Haec intervalla temporum collecta decennium conflant. Rebellio autem illa anno 920. coepit, sicut Petavius I. c. c. 16. ex Flodoardi Chronicis deducit. Accedit quod & Sabellicus † illas igneas faces insueto aspectu, & ob id prodigioso, toto caelo discurrere visas esse memoret; sed annum non determinat. Innuit quidem extremis Sergii 3. temporibus factum; sed & hic non conveniunt Auictores, ut infra videbimus. Ita Cometa hic post 900. annum videtur ponendus.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
