# Theatrum cometicum 153.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 153.5 to 153.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/153.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/153.5-2

Caeterùm hac ratione illa quae Cometam, illo ipso Aimoini continuatore teste, antetesserunt, mortem scilicet Odonis & terrae motum, tum famem quae eam è vestigio secuta est, cum eo conciliare nequeo. Imò ut demonstrem computationem illam quae Cometam hunc in 910. poni postulat, firmo stare pede non posse, haec pauca adjitio. Ex rationibus certis constat Carolum Simplicem Regem à Francis electum & nunctum contrà Odonem anno secundum Serrem 892. vel potius secundùm Calvisium & Petavium 893. fuisse: Odone verò 899. ut Serres, vel 898, ut isti (quod vesium esse Indictionum series monstrat) putant, mortuo, Carolum regnum recepisse, sive redintegrasse, ut ille Aimoini Continuator & alii Gallici Scriptores loqui solent. Jam apud Armoinum l. 6. c. 34. & 41. Abbates S. Germani ante Robertum nominantur Gossinus, Ebolus & Hucholdus. Ebolus verò post Richardum Ducem Burgundiae mortuus, successorem habuit Hucboldum, post cujus demum obitum Robertus Abbatiam obtinuit & demum privilegium quod ibidem exscriptum exstat 11. Idus Mart. Ind. VI. AnnRO XXVI. regnante Carolo (ab Anno scilicet Christi 893. quo contra Odonem à Francis electus fuit) redintegrante (à morte scilicet Odonis 898. defuncti XXI. qui sine dubio erit Christi 918. Vid. Petav. I. c. p. mihi 418. Atqui idem Petanius & ut & Serres, Anno Christi 920. seditionem Roberti contrà Carolum auspi† Egnat. in Ottone 1. † Enn. g. L. I. p. 331. CLXXX. Anno Christi 900. mortuo Arnulpho Imperatore, visus est Cometa, quem secuta est incursatio Hungarorum Saracenorumque in Italiam. Alstedius. NUllus Auctorum, quos vidi, Cometam hunc memorat. Hic annon idem sit cum priore, aliquis non temerè suspicari posset. Confundere tamen utrumque sine necessitate noluimus. Quae tristia proximum Cometam secuta sunt (ut mors Alfredi Regis Angliae, putante Funccio, Joannis Pontificis Romani & Arnulphi Imper. aliaque) hunc praecesserunt. Invasiones barbarorum, caedes, rapinae & his similia sine Cometis assiduò fiunt.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
