Latin
154.1 to 154.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 154.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid faciamus? Relinquendus est quisque suo genio. Et mihi rarò respondet, variè distractus alioqui bonus senex, &plerumque concise. Itaque parcius eum nunc provoco. Salutatione tamen proximè perfungar. Vires autem Vestras nimiis laboribus frangi nollem. Quis scit, ubi in majoribus aliquando exercendas? Epigramma illud meum non displicere Vobis, gaudeo. Artem in eo non spectavi, neque curavi: sed hoc praecipuè, ut candor &integritas ubique eluceant, animusque ita se conspiciendum praebeat, qualis reverâ est. Hoc si assequar in meis scriptis, sufficit. Demere verò aliqua vel minuere quomodo possim in metro, non video. Etsi modestia Vestra recusat, scio tamen quid virtus mereatur. Nec improbaturos id puto meliores quosque, praesertim nunc in tanta bonorum sterilitate. Reliquos non moror. Vellem itaque carmen ita ut est imprimi. Aliâ vice fusior ero. Nunc abrumpere cogor, rus iturus. Semper autem &ubiquè maneo G. D. Vestrae Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratis bonam die 19. Septembris 1665. Ulla alia caussa me, ut responsa ab Amicis de argumento Cometico aliisque hac occasione in vita utilibus postulem, impellit, quàm publica utilitas, quâ mihi nil antiquius est. Hic enim immensam divinarum sanctionum sapientiam &justitiam, tùm actionum potentiam &bonitatem doceris hic etiam rei literariae, &unâ generis humani commoda veritatis disquisitione sobriâ, inventione felici, constitutione firmâ, &virtutis institutione fideli promoveri cupio. Sed qui vel maximè pro libertate sto, nemini hic vim inferre possum, &nec molestiam adferre volo. Imò nec unquam haec cogitatio animum subiit meum. At quisque in Senatu &Concilio, ut sic dicam, à me coacto ita videbitur, sicut locutus fuerit. Ego spero, volente Deo, me instanti hebdomadâ aliquid literarum ad Curtium daturum, ut ejus industriam provocem. Vires meae munere divino adhuc tot &tantis laboribus sufficiunt. Quibus non facilè quispiam vel se subjiceret, vel parem, absit jactantia verbo, sedulitatem, patientem scilicet &solidam commodaret. Aequam tamen valetudinis rationem habeo, memor necessarii ab Optimo Parente beatae memoriae saepius dati: Valetudinem tuam cura diligenter, &memor esto, hanc esse non postremam antiquae Sapientiae partem, non temerè toties à Cicerone necessariis inculcatam.