Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 155
Unproofread scanNot analysed yet
quo de modestia agit, non displicet illud instituto meo &epigrammati Illustrissimae D. Vestrae aptum: At hoc quàm bonum est videri &prodesse! Quicquid enim hîc facio, vel fieri permitto, illud totum usibus publicis &posteritatis cedat. Quo vel solo sufficientem tot laborum &sumtuum feram fructum. Sed de his aliàs plura. Liber enim nondum est compactus, ideoque commodè legi nequit, formâ praesertim minori Coloniae impressus. Alia quoquè tempus sibi dari postulant. Res Polonicae, de quibus Illustrissima D. Vestra certior reddi vult, nondum periculum funestissimi belli civilis, sicut nuper creditum fuerat, evaserunt, sed potius, dum de pace agitur, inter spem &metum pendent, postquam praesentia &preces Lubomirscii Junioris, &Niemiricii Tribuni praecipui, singulari studio afflictissimae patriae pacem promovere cupientis, in Aula Varsaviensi frustrà fuere. Jam in dies exspectandus erit Procerum Saerorum intercessionis, &studii pro pace &Republica restituenda eventus, &Deus ardenter orandus, ut utriusque partis animos ad honestam, justam &sic stabilem pacem flectat. Hujus inter Anglos &Hollandos redintegrandae spes nondum affulget. At affulgere novum Cometam Amsterodamo nuper, hodie Holmiâ die 30. Augusti Jul. scriptum accepi. Illine nullae notantur circumstantiae: hinc aliquae. Scribitur enim Licopingia die 25. Augusti S. V. illuc nunciatum esse, videri ibi singulis noctibus magnum Cometam, qui duabus post mediam noctem horis oriatur. At Holmiae aliquoties jam tunc sidus tale visum fuisse, quod post primam horam mediae noctis versus Borrhapeliorem sive plagâ inter Septentrionem &Orientem mediâ, insigni magnitudine oriatur, nullâ quidem caudâ conspicuum, sed radios circumcirca acutos spargens, celeri motu versus Notapelioten, sive plagam caeli inter Orientem &Meridiem mediam contendens. Quod an verum sit nec ne, non habeo dicere. Clarissimus Heinsius de his ne gry quidem. Quod tamen non mirarer, etsi verum illud foret, cum vix pauca haec, quae adjungo, aegrâ manu nobis dederit. Sed etsi res ita se haberet, non tamen inde aliud quid eliciendum erit, quàm ut bonos malosque in orbe esse, ita Deum Cometarum aliorumque signorum ostensione cunctos mortales officii commonere, &his quidem poenas gravissimas in hac &futura vita infligendas minari, illis verô praemia largissima, hic &ibi distribuenda polliceri. Nam ut Deus unius vel alterius belli jam diu orti vel praevisi, &vel plurium malorum orbi impendentium caussas vel necessaria signa Cometas plures esse velit, quasi ad illa mala efficienda &necessariò praenuncianda pluribus Cometis opus habeat, non facilè quis dixerit. Quippe unus Cometa ad id praestandum sufficeret. At ut Deus admonendis officii magis magisque hominibus per plurium Cometarum ostensionem, minas &promissiones repetat, sapientiae &bonitati ejus conveniens videtur. Benè profectò Rebuspublicis consulitur, dum ita populus metu numinis, consideratione prudenti, meditatione pia &discursu libero ad virtutem instruitur. Atque hoc esse in toto isto opere meum institutum &studium bonâ fide testor, ut &me esse quoad vivo Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu &officio