Latin
156.1 to 156.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 156.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam, ut certa fide scribitur, die 4. currentis mensis ingens &cruentum ad Czenstochoviense fanum inter divisos cives commissum praelium, bis mille 500. Regiorum militum internecione &1700. (inter quos Lithvanici exercitus Dux Polubinscius &tot alii Viri Illustres) captivitate nobilitatum. Quis non videt, temere nimis illum, ac publicè quidem triumphum egisse, quasi civibus patriâ ejectis melior Reipublicae redierit facies? imo quis non agnoscit, nos tali rerum articulo felices esse, qui è litore spectamus fluctus? Dubio autem procul haec &alia multa adversa Cometis multi adscribent, sicut jam hodie quendam Amicorum dicentem audivi. Haec enim sententiae communis indoles, ut omnium calamitatum invidiam in Cometas conjiciat. Sed quis ignorat, dummodo omnium seculorum rationes conferat, tot extra Cometas bella externa &civilia hîc &illie gesta esse? Ipsi homines sive eorum cupiditates &vitia sunt Cometae, instantium calamitatum praenuncii, sed &domestici hostes indomiti, solâ virtute Heroica, quàm Christi Spiritus ingenerat, vincendi. Adeoquè meritò huc illud egregium cujusdam Viri boni dictum refero: Tua cupiditas tuus est Decius, tuus timor tibi est Nero, tua tentatio tibi est Julianus. Horrenda tamen fateor illa sunt Polonica, quibus nil tetrius nilvè deterius ab hominum memoria in Republica accidit, sed &quae alibi terrâ marique fiunt, quibus ulciscendis nunquam Democritum, sed certè Heraclitum libenter adhiberem. Ubi enim pietas? ubi religio? ubi justitia? ubi charitas? Hae si nos regerent, non terrerent Cometae. Sed de his hîc loci parcius. Plura dicet adjuncta ad Curtium epistola, quam commendo, ut &responsi curam, quod cum taedio exspectabo, omnibus jam quae inter Illustrissimam D. Vestram &me communicata hucusque fuerant, in Hollandiam missis, &cum Bono Deo paulò post prelo subjiciendis. Ab his verò Curtiana avelli nolo. Responsum hoc meum credo intra fines modestae libertatis constitisse, &justo candore virtutis studium commendasse, citra ullius offensam nisi quid tu docte Trebati Dissentis. Multa verò in hoc studii genere utilia, imò &necessaria revocavit mihi in memoriam illa Manuductio ad caelum, quae profectò magis magisque placet. Talia deberent esse Christianorum scripta, consilia, monita, sine omni acerbitate &amaritudine cacozeliae.