Latin
157.1 to 157.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 157.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At multi obierunt diem suum Principes inclyti, ut modò dictum est, nullis apparentibus Cometis. Quod si non necessaria sunt signa, patet imperitia superstitiosorum hominum, animos Principum ostentis percellere magis studentium, quàm rei naturam ordinemque naturae sequentium. CLXXXIII. Anno Christi 906. Cometam praeter morem rubicundum consecutae sunt magnae pluviae. Ricciolus. Anno Christi 906. arsit Cometa, quem multiplex grando est secuta. Alstedius. Anno Domini 90b. Cometa apparuit ferè per dimidium annum, praesagientibus nonnullis inde multam sanguinis effusionem, magnam hominum cadem &stragem, quae paulò post in praelio inter Danos &Anglos commisso subsequuta est, in quo utriusque gentis, ingens nobilium numerus corruit. Antiqu. Britann. p. 75. COmetam hunc cum proximo non esse confundendum Alstedius docet. Cuncta quae hujus Cometae apparitionem secuta sunt, sine Cometis quoque accidere notius &certius est quàm ut probatione indigeat. Praelii illius inter Danos &Anglos commissi certius Cometâ portentum Auctor ille ipse indicat, dum addit: Hic breviter perpendat justum Dei judicium, in puniendis Anglorum stagitiis, nunc Monasteriorum conflagratione, nunc urbium depopulatione, nunc terrae hiatu, nunc aliis supplicii generibus, co quod omnem religionem penitùs contempserant, metum Dei exuerant, ad scelera &libidines nimium proclives essent. Nam praeterquam quòd in populo omne vitiorum genus latè serpebat, etiam bonarum artium oblivio ita undique pervaserat, ut ne in Pontificibus quidem caeterisque Principibus quicquam elucesceret, quod ad vitam benè instituendam promoveret: recta exoleverant instituta, templorum vastatio neminem affecit, pietatis exempla sordebant, liberalium artium amor conciderat, stupor &amentia quaedam, oblivioque morum hominum animos penitùs pervaserat, Papalis dignitas (impiorum Pontificum culpâ) eò dementiae processerat, ut jam ludibrio esset sordidissimo cuique: nec mirum, cùm tàm dira pietatis oblivio eorum mentes irrepserit, tam foeda scelerum libido impunè omnia loca occuparit, capite ipso aegro, &turpissimae infamiae nota conspurcato, ut neque personae quam sustinebant, nec loci quem occupabant, rationem ullam haberent. Si ergò lumen &Ecclesia quod in te est, tenebrae ficerint, ipsae tenebrae quantae!