# Theatrum cometicum 157

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/157

Sed philosophari amplius non vacat. Satis enim, hae quoquè vice, impetu amicitiae & virtutis, semper quàm maximè colendae, abreptus, produxi epistolam, quamvis proximè brevissimam ab Illustrissima D. Vestra negotiis majoribus distractâ aeceperim, quae ideò operi meo cum aliis non inserenda, intra privatos amicitiae parietes manebit. Gruterianum autographum, quod heri accepi, adjungo, & Illustrissimam Dominationem Vestram cum suis benè valere cupio. Illustrissimae D. Vestrae. Omni studio, cultu & officio addictissimus

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
