# Theatrum cometicum 158.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 158.1 to 158.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/158.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/158.1

nimitas hominibus, salutaris esse debet, Divina vel voluntas vel permissio abique cernitur, Gratis animtis Deo exhibendus. fugatumque, & 1580. captos esse, ac inter eos Duces ipsos, Tribunos, praefectos equitum, primipili centuriones, aliosque antesignanos, cum 400. amplius commilitonibus nobilibus, sed 200. tantum circiter in praelio caesos, qui ne unum quidem civem à cive occidi volebat, attamen non sine dolore scribit. Ille enim nil magis in votis habuit habetque, quàm restitutam pacem & pristinam Reipublicae faciem videre, & studiis ac consiliis suis promovere. Sed quae Lubomirscii, qui & invitus ad decernendum ferro consensit, & inclinante Regiorum fortunâ, militem, ferro parceret civilique sanguini (alioquin pauci cladis nuncii evasissent) jussit, benignitas & generositas, omnes captivos dimittere liberos, & tam moderatè victoriâ uti! * Quod verò omnes sacramento suo adegerit, eos contra se arma non sumturos, juvare poterit plurium pro pace instauranda conatus, dummodo illi libertatis & fidei vinculo adstricti jurisjurandi sint memores, nisi DEI iram incurrere velint ad vindicandum perjuria, & nomen suum sanctissimum temeratum parati. Quis in hoc etiam exemplo non videt il lam rerum vicissitudinem, quae ut Cometas sequi, ita & praecedere solet? Fateor quidem, vix ab hominum memoria luctuosius quidquam in charissima pas tria nostra, quam, post & inter tot externa & domestica mala, bellum istud civile satis jam funestum, visum esse. Sed hujus & plurium calamitatum, quas divina justitia Reipublicae minatur, non jam, postquam res eventum habet ter stem & indicem, ad Cometae apparitionem referenda origo, & ansa praesagij captanda est. At vero potius ad illud violatorum tot foederum, juramentorum & legum publicarum crimen, velut ad longè certius secutorum malorum omeni & praenuncium tot experimentorum fide munitum, recurrendum est, sicut jam diu quidam boni publici studio impulsi fecerunt. Ille vero conflictus, qui toti civium sanguine stetit, etsi utrique parti damnosus & Reipublicae perniciosus, alteri tamen parti laetior est, si tamen fulo popularium & necessariorum sanguine laetitiae speciem pietas patitur. Erit tandem laetus, si restitutâ justitiâ pacem Reipublicae reducet, nisi quod longè melius fuisset eam tanti non emere.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
