# Theatrum cometicum 158.5-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 158.5 to 158.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/158.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/158.5

Emis illa potuisset nullo civilis sanguinis, cui parcendum esse natura & ratio docet, impendio, si aequitas civilis servata fuisset. Pax verò magis nunc, ut & cura amorque civilis, tam dubio, tàm arcto, tàm periculoso undiquè tempore, quàm dissidium, bellum & bustum civile è Republica foret. Sed praeterita magis corripi quàm corrigi possunt. Corripienda tamen jure meritoque sunt, ut ortus ex praeterito in animis civium justus dolor majoribus malis in futurum occurrat. Haec enim metuenda sunt, si, ut Cicero alicubi loquitur, prognostica nostra vera sunt, illa scilicet quae dictat prudentia boni publici studiosa, immobili justitiae divinae fundamento superstructa. Quae ideo nunquam fallunt, nisi cum Deus pro sua immensa & patienti misericordia vel avertit vel differt paratam poenam, ut tandem homines ad se & ad frugem redeant. Sed jam hic philosophari desino: quamvis talia Illustrissimae D. Vestrae placere satis sciama Amici Hollandi in operis mei editione pergunt diligenter. Huic promissum ab Illustrissimo Marchione Ruvignio, sicut nuperae ejus literae heri mihi redditae docent, privilegium in Aula Gallica obtinendum, in promtu foret, si librum ibi imprimendum curarem. Quod fieri nequit, postquam Operis editio in Hollandia inchoata est. Nec Viennensis Amicus aliquid literarum ad me dat, ne de hac re mihi respondeat. Nil sine divina, ut voluntate, ita & permissione a gitur. Ego sanè paternam ejus providentiam, ut semper & ubique, ita nunc in hoc quoque negotio experior. Animadverto enim magis rebus meis expedire, ne haec privilegia habeam, non tàm mei quàm Amicorum respectu. Contra furtivam editionem satis me, ut spero, tuebitur libri moles, justa libertas, & figurarum aenearum (quae si Rudbeckianarum rationes rectè ducere possum 50. erunt numero) copia. Exspectabam hodie literas ab Illustrissimo Brussello, Parlamenti Parisiensis Senatore & Amico Gravissimo, quò mihi sententiam suam amplius de illis, quae inter nos communicavimus, operi inserendis declararet. Sed has non accepi. In nuperis tamen mihi assensit, quod jam Illustrissimae D. Vestrae indicare possum. Quod si ille in tempore mihi respondet, faxo ut ejus Communicatio Vestram & Curtianam sequatur, ob continuum à tot annis literarum commercium, quod invicem colimus. Est autem Vir ille non tantùm amplissima dignitate conspicuus, sed, ut verbo dicam, probus & doctus liberaliter, ac verus Parentis Optimi & Laudatissimi filius.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
