Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 159
Unproofread scanNot analysed yet
Si ille in viventium numero (quanquam &mortui Deo vivunt) nunc esset, egregiè nominis sui ad invidiam Clarissimi splendore opus meum illustraret, pro eximia sua humanitate &erga me benevolentia. Is, ut paucis expediam qualis ipse fuerit, non tantùm vivus apud populum Parisiensem divinum obtinuerat nomen, sed &reipsa post funera maximas meruit laudes. Judicio enim prudentum justitiâ Aristidem, constantiâ Phocionem, paupertatis patientiâ Epaminondam, sapientiâ Laelium, parrhesiâ Catonem, fortitudine Metellum, firmitudine animi Thraseam, exsilii honestate Rutilium aequavit. Atque hoc non ineleganti epigrammate, quod adRegius eloquenTar jungo, Vir apud Parisienses Doctissimus tiae Graecae Professor 15. plus minus abhinc annis ad illum ipsum misso, felici stilo descripsit: Quod tibi Brusselli nomen? Cato? Phocio? Paetus? Justus Aristides? majus &his melius. Nam cadit ense Cato, tu stas sternisque potentes; Est plebi adversus Phocio, tu pater es Esque, ut Aristides, justus, tamen ille secundas Usquè tulit, primas major ubique refers. Virtutis nomen Thraseas sit, at huic dedit unus, Gallia, quin virtus hoc dedit ipsa tibi.