# Theatrum cometicum 16.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 16.1 to 16.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/16.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/16.1-2

Neque verò hoc illis affingimus, Cometas ex eorum mente hoc illo anno bellum orirurum, vel Principem hoc vel illo modo moriturum praedicere. Sed dum urgent Cometis portendi solùm tristia, ostendinius & laetas Quò autem rariores apparent Cometae, eò frequentiora in orbe apparent Ngum & Re gnorum busta aliaque tristia. Eclipses sicut & Cometas ex consequem portendisse etiam laeta, experientia docet. Ita tam hi quàm illae bonis & malis aptari ex aequo & generis humani bono possunt. Ut mortium, ita & salis signa Deum praemittere Sacra oracula contrà Senecam docent. Haec pii & audentes mirari possunt, alii abstrusa rimari malunt. Ita in media inter superstitem & impietatem via aequam & certam veritatis semitam nos monstrasse sperandum bona bonis, mala malis per Cometas divinam justitiam denunciare omnisque officii commonere probavimus. Alia certè nobis nec mens nec sentent. Amstelodamo Hamburgum d. 4. Junii 1667. Um videam, Clarissime Domine, Te inter nos de Cometis disputam publicae luci destinasse, quod ego ne fieret rogaveram, necessarium du in postrema mea epistola posteriora omnia, à verbis sed finem imponere, expum gere, & de novo quaedam addere. Habui enim aliam responsionem paratam, quam Tibi ubi plus orii nactus fuisses mittere decreveram. Dico igitur 16 me dubitare (1) an Cometis ullus omnino effectus in haec inte riora tribuendus sit, multo minus in voluntatem vel actiones humanas. 2 Nullam etiam significationem naturalem (2), qualis v. g. iridis est, quae aërem pluviosum esse indicat, eisdem tribuo. 3 Sed tantum significationem (3) ex ordinatione divina, quo modo Irissi gnum est mundum diluvio non amplius periturum. 4 Credo autem eos praesignificare (4) mala, à Deo certis populis ni resipis cant infligenda, sive ea proxime instent, sive jam inceperint, vel earum causa naturales adsint vel absint. Deus enim omnium est director. Quare non concesserim illos esse corpora (5) naturalia, ex certis causis turalibus pendentia; sed à Deo specialiter creata, absque ejus speciali & expressa novaque dispositione non extitura. 6 Qualia vero mala, aut quibus hominibus immittenda significent (6) solli Deo cognitum esse credo.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
