# Theatrum cometicum 16.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 16.5 to 16.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/16.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/16.5-2

Tu ex continua rerum in orbe gestarum serie vis probare, si Cometae ma portandant malis, eos etiam bona praesagire bonis, quia tam bona quam ma omnium Cometarum apparitionem exceperunt. Voces autem portendere, praesagire, praesignificare &c. alio sensu (7) quam à mea esse acceptas nosti, intelligis, nempe si homines ex consideratione tan insignis phoenomeni, cujus Deus est author, ipsum ex animo reveri & colereincipiant & pergant, praemia, si in peccatis perseverent, plagas à Deo exspectandas habere. De eo vero ego nunquam litem tibi intendi, sed an nihil aliud (8) circa Cometas credere nos oporteat. Dicis vero, Te malum omen à Cometis arcere velle, & probare eos tam bona quam mala praesagire, hoc autem facere debes eo sensu (9) quo id ab aliis contra Te asseritur. Itaque dico Te nec in Tuo libro, nec rationibus in Tuis ad meas literis allatis probare quod debuisti, & quod inter (ro) nos quaeritur, nempe Cometas propterea à Deo non esse in caelo collocatas & creatas, ut essent signa maiorum imminentium, & ab irato munime ob peccata hominum, nisi resipiscant immittendorum.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
