# Theatrum cometicum 160-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/160-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/160-2

STANISLAUS LUBIENIETZKI, Ratis bonâ Hamburgum die 24. Sept. 1665. Uculenta & plena melioris Philosophiae epistola G. Vestrae, mihi longè gratissima, accuratius sanè & meditatum responsum meretur, quàm quale mihi continuae meae publicae privataeque occupationes permittunt. Digniora certè sunt isthaec Vestra publicâ luce, quàm mea qualicunque extemporaneo plerumque impetu effusa, vel ad calamum, ut mihi in mentem veniunt, dictata. Certum autem est nullum animi characterem ferè esse expressiorem epistolâ, cujus utpote beneficio non confabulamur solùm cum Amicis, sed intimiores & abditos mentium recessus per tot terrarum mariumque spatia pandimus. Nec inscitè comparasse Lipsium memini epistolam cum pollice Colossi, cujus artificiosa pictura exprimere olim magnitudinem istius voluit ingeniosus quidam: uti vel parvum epistolium maximos quosque animos depingere valet. Libertate autem justa rectaque nihil in rebus humanis praestantius esse cum G. V. & tota Sapientum Schola censeo: licet paucos videam, qui istud bonum rectè capiant, & non serviant sibi, aut aliis, aut interdum etiam, quod pessimum est, viriis. Sed diffundere me in hac, alioqui fertili materia, nunc non sinunt alia. Quis authorsie sit Christiani Senecae, non scio.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
