Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 161-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratis bonam die 3. Octobris 1665. Mnis Illustrissimae D. Vestrae scriptio, etiam illa extemporalis, plurimum jucunditatis &utilitatis in se continet, ut profectò in deliciis literarum cum Illustrissima D. Vestra commercium habeam. Philosophandi per epistolas rationem Principi eloquentiae &Philosopho suâ aetate Praestantissimo Tullio placuisse, suavissimae &doctissimae illius epistolae, illae praesertim ad Atticum, testantur. Et certè epistola tacitus est nuncius, candida animi tessera &fida mentis interpres. Nec dubitat affirmare Cicero multùm ad vitae humanae societatem ista absentium amicorum colloquia pertinere. Viennensis postrema epistola, die 19. Septembris data, mentionem facit Ratis bonae Cometam horis matutinis videri Nos eum hic investigare non possumus, licet ex diversis locis, non notatis tamen necessariis circumstantiis, de eo moneamur. Omninò verò verum est, nos sinè his quoque raris phoenomenis infinita habere semper ante oculos divinae sapientiae, potentiae, justitiae &providentiae documenta, adeoque plena esse omnia majestatis divinae, si admiranda ejus opera debito cultu prosequimur, altiori mentis indagine veneramur. Quid pulchrius &augustius Sole, diei oculo, Lunâ noctis oculo, &stellis lampadibus aethereis? *Sed quia haec sunt quotidiana, vix aestimantur. Ad Cometae conspectum quis non properat? Verè ait Seneca in hoc argumento tractando occupatus: Quamalius pollitat accurrunt, magnitudinem rerum consuetudo subducit. Ita enim compositi sumus, ut nos quotidiana, etiamsi admiratione digna sunt, transeant: contrà minimarum quoque rerum, si insolitae prodierunt, spectaculum dulce fiat. Hic itaque catus astrorum, quibus immensi corporis pulchritudo distinguitur, populum non convocat. Et quae sunt alia, quae postquam memorabili gnome conclusit: Adeò naturale est magis novit quàm magna mirari; idem in Cometis fieri docet. Nam dum hi mirantur, illi timent adventitium istum, ut ille appellat, ignem, tam hi quàm illi curiose riman tur. Ego his diebus nil de talibus à quoquam Amicorum accepi. Sed sinè Cometicis, ut sic dicam, facibus, videmus ferales non in terra, sed &in mari ac censas belli faces. Lubomirsciana vis rursum se Majori Poloniae infudit. Nobili tas tantarum calamitatum domestici belli pertaesa arma capere vult, ut haec partes internecino odio flagrantes deponant. Nempe tempus est, ut ubi solitudinem fecerint, pacem appellent. Precor hanc patriae, nec qualemcunque sec justam, Fulgo attenitum stupes en in caelo, quae calcat in ter, manita scilicet ad virtutem, Notitia suiipsitus homini necessaria. Vive ita hic UI VIVAN elim aeternum in casu, Extemperas lis etiam Viri Praestantis scriptio jucuida &utilis est. Cometae novi sparsus passim rumor. Ubique habens divin majestatis nocumenta Sel celebrat Deum. Luna de DIS ressatur. Stellae Deum indicant. Quotidianae, licet eximia, viresciunt. Insolita cum