Latin
161.5 to 161.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 161.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus filius Otto (cui postea à rerum gestarum magnitudine consentiens orbis judicium Magni cognomen indidit) Edmundi, qui Adelstani Regis Angliae frater fuerat, filiam in uxorem ducit (e), sicut anno proximo Petrus Bulgarorum Princeps filiam Christophori Caesaris, qui Romani Imperatoris Constantinopolitani silius fuerat. Tunc &Saraceni in Italia clade affecti, majori verò ad Orientem, auspiciis Romani Imp. Anno 932. Melitenâ recuperatâ &in provinciae formam redacta. Postero anno, qui fuit salutis 933. Hungari Germaniae invasores gemino praelio feliciter vincuntur. Ad ann. 931. Sigonius fontem sanguinis ad Genuam fluxisse, &paulò post urbem illam à Saracenis classem ex Africa ad eam appellentibus, misere direptam esse scribit. Sed Trithemius in ann. 933. Funcc. &Calvis. in 935. id referunt. Sabellicus in fine l. 1. Enn. 9. tempus certum non assignat, nisi quòd inter mitia Pontificatûs Joannis XI. hoc contigisse dicat. Sed quam hoc sit obscurum vidimus. Annus 932. inter haec laetus Hugoni fuit, qui feliciter Arnoldum Bajoariorum Ducem, à malevolis Italis ad capessendum regnum advocatum, rejecit, filium Lotharium in regni societatem, Adeleidem Rudolphi Burgundiae Regis (nota hunc Franciae legem à Sigonio, cujus haec sunt quae adfero, non vocari) filiam in uxorem filio assumsit. (k) Sigon. l. 6. de regno Italiae ad ann. 928. (c) Calvis. ad ann. 928. &929. (a) Bun(a) Sigon. ad ann. 925. (e) Calvis. ad 930. ting. Chron. p. 23. CLXXXVII. Anno Christi 941. Cometae circa Constantiam Germaniae superiorum bem per noctes 14. visi sunt. Hos mors Leonis Pontificis ejus nominis VII.