# Theatrum cometicum 161

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/161

Scio autem prae illo Generositati Vestrae placituram Manuductionem illam ad calum, de qua nuper. De Cometis novis nihil amplius inaudii. Mirum autem non est, stolidum vulgus ad insolita quaevis attonitum reddi, & mirari in astris, quae saepè negligunt, aut pedibus calcant in terris. Plena enim omnia sunt majestate Creatoris, plena doctrinae & bonae frugis, quis cognoverit uti. Sed quota pars hominum est, quae haec capit? Nam licet Deus Os homini sublime dedit, caelumque tueri Jussit, & erectos ad Sidera tollere vultus: plurimi tamen, ut ille ait, vitam silentio & inertiâ, imò inscitiâ transigunt, velut bruta. Felices illi, sua qui bona norunt, sciuntque se non ideò vivere ut hîc solùm, sed ut aeternùm vivant. Utinam omnes & hic diu & prospere bono publico, & olim aeternum illic vivamus, ubi nec Cometas, nec ulla prodigia & portenta metuemus! Ego, quoad vivo, maneo G. D. Vestrae Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
