Latin
STANISLAUS LUBIENIETZRI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 163
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem ille &Poloniae mala, quibus illa premitur, praesertim novarum turbarum occasione, per nuperrimum Cometam, qui in Pegaso apparuerit, praenunciata esse dicat, ego quidem id non nego, sec &bona eodem jure illum praenunciasse affirmo. Videmus enim non solùm hunc &illum victoriâ &opibus potiri, (quod si huic malum, illi certè bonum est sed &motus bellicos in Palatinatu &Ducatu Lunaeburgensi componi, Vos in illo Illustrissimo conventu Rempublicam praestare, alibi foedera firmari, justitiae &pacis artes exerceri, &honestam industriam hîc &illic cum laude exeri. Speramus pestem Anglicam &belli navalis flammam, tùm &illam civilis in Polonia, mox (tandem enim, ut fieri assolet, quaeretur belli exitus, saltem à lassis vel fractis, &factâ solitudine, cùm &Sapientes, teste Salustio, pacis caussâ bellium gerant) extinctum iri. Speramus &alia secutura bona. Nam Non semper imbres nubibus hispidos Manant in agros, aut mare Caspium Vexant inaequales procellae Usque &c. redit semper post nubila Phoebus: redit malacia suavis &tranquillitas in mari, ut se naves loco movere non possint, redit laetitia grata vice veris &Favoni redeunt- gramina campis Arboribusque comae. Mutat terra vices, ac per omnia quidem, &ab omni parte: &ut Frigora mitescunt Zephyris: ver proterit aestas Interitura, simul Pomifer autumnus fruges effuderit: &mox Bruma recurret iners.