Latin
163.5 to 163.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 163.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Anno 944. Romanus Constantini Imper. Orientis filius cum Eudoxia Hugonis regis ltaliae, Lotharius verò rex Italiae 947. cum Adelheida (Adelhaidim Aventinus, at llundam Bonfinius vocat) Rudolphi Regis Burgundiae filia, &Otto M. cum eadem, Hrithemius (b) eam, omnibus sibique ipsi contradens, Mechtildin vocat) Lothario itra quatuor annos mortuo, laetus cum maxima pompa celebravit. Quis omnia nustiarum &natalium laeta solemnia, quae in Aulis Principum assiduo celebrari solent, numeret? Anno 945. Otto Imperator pro Ludovico Gallo affine multa feliciter conta seditiosos gessit, ac libertatem captivo, captâ Argentinâ, cui tunc Strasburgi nomen inditum, peperit. Idem &contrà Hugonem Comitem Parisiensem, qui potentiae nimius herum regno expulerat, eundem tutatus est. Anno 946. Berengarius ex Germania in Italiam à quibusdam Proceribus redire jussus, postquam illuc venit maxinam laetitiam plerisque attulit, aurea sibi sub eo secula pollicentibus, ut Sigonius ait. Aven(a) Chron. Hirsaug. (b) ibid. ad 951. tinus Annal. 4. (a) Carolum M. advenisse, inquit, ominabantur. Inter haec Imp.