# Theatrum cometicum 163

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/163

Cum autem ille & Poloniae mala, quibus illa premitur, praesertim novarum turbarum occasione, per nuperrimum Cometam, qui in Pegaso apparuerit, praenunciata esse dicat, ego quidem id non nego, sec & bona eodem jure illum praenunciasse affirmo. Videmus enim non solùm hunc & illum victoriâ & opibus potiri, (quod si huic malum, illi certè bonum est sed & motus bellicos in Palatinatu & Ducatu Lunaeburgensi componi, Vos in illo Illustrissimo conventu Rempublicam praestare, alibi foedera firmari, justitiae & pacis artes exerceri, & honestam industriam hîc & illic cum laude exeri. Speramus pestem Anglicam & belli navalis flammam, tùm & illam civilis in Polonia, mox (tandem enim, ut fieri assolet, quaeretur belli exitus, saltem à lassis vel fractis, & factâ solitudine, cùm & Sapientes, teste Salustio, pacis caussâ bellium gerant) extinctum iri. Speramus & alia secutura bona. Nam Non semper imbres nubibus hispidos Manant in agros, aut mare Caspium Vexant inaequales procellae Usque &c. redit semper post nubila Phoebus: redit malacia suavis & tranquillitas in mari, ut se naves loco movere non possint, redit laetitia grata vice veris & Favoni redeunt- gramina campis Arboribusque comae. Mutat terra vices, ac per omnia quidem, & ab omni parte: & ut Frigora mitescunt Zephyris: ver proterit aestas Interitura, simul Pomifer autumnus fruges effuderit: & mox Bruma recurret iners.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
