Latin
164.1 to 164.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 164.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
MI MEDIO excludendus Belum Ermerarium Lacedaemoniis oxium. Poloniam inigurtatis ream multa mala obsident. Mometa ma la, instar tie, exedit Rempublicum. Auctoris pieras in paIrim. Auctoritas aagarum Virorum prosit amnibus, obsit memini. Respublica Cladios auda ces &Curintes, Caeltusque ingenios noquum, carcem Poloniae patandae &restituenda mecium, injuste in exsilium ejecturum restitutio. Pecentis parnas adegmat De Libertat. DE ANA homo recte aetatur. Gamenta arulluc post illum in Pegaso ad finem mense Sipt. visius. quae etiam libertate summâ claruit, factum esse memoriae prodidit Plutarchus in Agesilao. Refert prudens &salubre Epaminondae, Optimi &Praestantissimi omnium Graecorum (si Ciceroni &Plutarcho habenda fides) Viri consilium, aequalibus conditionibus pacem justisque componendam. Ita enim demum stabilem fore pacem, si aequalitas ubique constituatur. Refert dehinc Thebanis foedere communi exclusis, ingens bellum festinatione magis quàm consilio à Spartanis, libertatis, ut notum est, nimiis, excitatum, &mox eorum insigni Leuctricâ strage &successu Thebanorum, quo gloriosior alter Graecis adversus Graecos non evenerit, nobilitatum fuisse. Non ovum ovo magis simile, quàm hoc illi est. Ex eodem enim inaequalitatis fonte, in nobis infirmioribus, &haud perinde in crimine aliquo, quam odio generis humani convictis, aperto, bellum istud civile, quale nunquam Polonia vidit, &Lubomirscianus successus, quò gloriosior alter Polonorum adversus Polonos non evenit, profluxit. At bellum cum Mosco difficile inter haec durat, &indomita Cosacorum rebellio, &pravae monetae continua auctione magis magisque diminuitur Reipublicae potentia. Id solum (quod avertat Deus) ad complementum malorum deest, ut victores &victos aggrediantur Mosci &alii barbari, praecipuè Tartari. Vel, ut fertur, in societatem belli adsciti, vel voluntariâ incursione Poloniam, ut olim Medi Macedoniam, infestam habere soliti. Sed miserebitur, spero, Deus afflictae majorem in modum Poloniae, simulquè Reipublicae Christianae. Excitabit domi forisque cordatos, quorum consilio, auctoritate &viribus avita &aequa libertas restituetur, &iniquitatis face illâ Cometica extinctâ, belli civilis flamma &tot malorum incendium, velut frigidâ suffusa, exstinguetur.