Latin
165.1 to 165.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 165.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
LUBIENIECIO. Ratisbona Hamburgum die 1. Octobris 1665. Uae de motibus Poloniae &nupero illo praelio scribit Generositas Vestra, etiam aliunde confirmantur. Miror quorsum isthaec tandem sint evasura? Quem putet triumphum egisse publicum, vobis ejectis, ignoro. De Cometis video nos ferè in omnibus convenire. Cometae scilicet, ut omnia alia astra, supra nos sunt; longe aliud, majus &melius lumen in nobis, quod cui lucet, hîc facilè stellas, &quidquid Astrorum est, capiet. Animus certè hominis supra stellas est. Ipse aeternus, hae periturae: quidquid Gentiles de Phoebo suoApolline, Hecate, Diana, &similibus fabulati fuerint. Sol quidem magna est &memorabilis Dei Creatura. Sed quid ad hominem Cui ille servit, hic dominatur, paulò minor Angelis, ut Psaltes ait, &Deo proximus, si velit: sed &remotissimus inter Angelos &Diabolos quasi medius, mixtus illis, etiam in hac vita, si hic vivat: è contrario his, si similis ipsis fiat, virtute, aut viriis. Sed quota pars hominum haec cogitat? Aut quot reverâ homines sunt, qui sua bona malave norint? Felices, quos Philosophia fecit reverâ homines, Dei benignitas Christianos: gratia, in vera fide fideique dignâ vita constitutos! Quo in genere facile credidi placituram Generositati Vestrae Manuductionem illam ad caelum, ut &Senecam Christianum. Utrumque parvum, sed bonum. Optem autem, ut invenire ibi posset &legere ejusdem commatis, sed grandioris libros P. Ariae thesaurum Vitae Christi, P. Sucquet viam vitae aeternae, &similes Asceti cos: quorum plurimos collegi, &iis animum humanis, curis &vanitatibus fractum, velut pretiosissimo balsamo recreare soleo. Inter quae etiam numero Cardinalis Bellarmini &Patris Drexelii ascetica, Vobis proculdubio nota. Sed nunc tempus non est Auctores enumerandi, id est noctuas Athenas mittendi. Sum enim in procinctu iterum excurrendi in villam meam, quò veniens, velut in alterum orbem delatus, obliviscor difficilium nugarum &splendidarum miseriarum, quibus in seculo exercemur, quos sors eò projecit. Sed contenti illâ simus, &quisque suâ: felices omnes, si volumus quod Deus vult, &eum solum respicimus, ad eum unicè contendimus. Nunc enim, si unquam, in orbe plena sunt tumultibus, bellis &incendiis, fame, peste &caedibus, quia sic meremur.