# Theatrum cometicum 165.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 165.5 to 165.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/165.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/165.5-2

(c) auspiciis Ottonis res contrà Adelbertum, ad resumendam tyrannidem ex Corsicano exilio reversum, prospere gesta, pacandae Italiae extitit accommoda. Et certè tunc nemo erat, si Sigonio (a) credimus, quin rebus Italicorum accisis res Romanas, quae diu impotenti Romanorum contumaciâ fluctitaverant, post latè quieturas arbitraretur. Quod verò istae novis ac turbulentis sedisionum fluctibus, ut addit, sint agitatae, documento est ut laeta, ita & tristia Cometis succedere. Ita meritò Imperator laetabatur rebus Italiae compositis & conllitutis, & abducto secum Benedicto (e), qui tandem in hac urbe Hamburgensi ortuus est, monumento ejus in aede cathedrali etiamnum exstante. Cum verò Imperator in Germaniam rediisset, non tantùm siliis Wilhelmo & Ottoni, sed toti familiae suae (nam & frater & sorores, filiique, & ipse Rex Galliae Lotharii sororis filius ad eum Aquas convenerant) omnibusque adeo suis magnum gaudium attulit. Hinc (a) Calvis. ex Rogerio. Polyd. I. 6. p. 115. Jovius in Chron. (b) Vid. Trithem. Chron. Hirsaug. ad ann. 962. (t) Vide de his Avent. Annal. 5. p. 394. Sabell. Enn. 9. l. 2. p. 355. (a) ad ann. 965. (c) Avent. I. c. profectus in Saxoniam Hermanno ac Geroni, qui fines imperii, dum abfuit egregie turati fuerant, gratias agit, Ducesque eos constituit, illum Luneburgensem hunc Brandenburgensem, & regiones eas ipsis & posteris haereditario jure attribuit, ut Calvisius (a) annotat. Hâc tempestate arcem Luneburgicam ab Hermanno illo Billin70, Duce landatissimo, prope Elvenau sive Lunow fluvium, ubi postea Lunae coenobium extitatum est, exstructam esse, Funccius & Buntingus affirmant. Eidem tempestate Nicephorus Imperator prosperos successus contra Saracenos in Cilicis continuavit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
