# Theatrum cometicum 167-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/167-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/167-2

STANISLAUS LUBIENIETZKI. timos RRatis bonâ Hamburgum ilie 5. Octobris 1665. Ua de praelio isto inter cives Polonos nuper commisso scribit Generositas Vestra, aliunde etiam confirmata, magno cum judicio & pietate dicta sunt. Sed quis scit annon per hanc viam Deus tandem restituturus sit patriae libertatem, quae carò saepè constat, & pro qua aliae etiam gentes cruentissimè haud rarò pugnarunt? Mea certè patria 30. annorum bellis, iisque tam horribilibus, ut vix exempla similia occurrant, conflictata fuit, donec Instrumentum Pacis obtinuerit, quod aegidem & quasi Palladium nostrae libertatis existimamus, & regulam Polycleti, licet variè hactenus jam tum incurvatum, ut homines sumus, qui leges quidem & regulas condere possumus, qui eas servent invenire non possumus, in hac quidem miseriarum valle & imperfectionum thea tro. * Et haec quoque caussa esse deberet, cur ad caelestem patriam contenda mus, ubi leges perfectissimas inveniamus, easque à nemine infringendas. Sed ad rem. Cometis haec omnia adscribere, idem mihi videtur ac si Soli quis imputare vellet, quòd oppida pagiquè igne caelo delapso aliquando incendantur comburanturque. Quod quidem Sol non facit, utpote qui nihil facere potest vel scit. Sed Deus varia hominum flagitia variis, at nonnisi justis modis plectens. Ego quorsum ista tandem omnia evasura sint, indifferens opperior. Opte autem ut omnia in majus bonum Orbis Christiani, praesertim Gentis Polonae quam quanti in eo faciam aestimemque vel Ipsa Generositas Vestra testis mihi esse potest, cedant. Quod neque in Gallia, neque Viennae, adhuc quidem obtinere ea quiverit privilegia desiderata, doleo quidem; sed non puto tamer id magnoperè rebus vestris obstiturum, dummodo bella Batavis imminentia, eis non noceant, & editionem libri, tum distractionem exemplarium impediant; Timeo enim ne etiam terresti bello, quae Imperio vicina est, Batavia implicetur, eoque satis difficili, & commerciis praesertim noxio. Nam quae Episcopus Monasteriensis jam inchoaverit, melius quàm nos scire potestis, qui remotiores Gratulare Amico prospera. Onum poss negotium iuvat. Deum quei ramet, timet nihil. Stellae novae nunctus inSEPI ex Sui cia allatus. Bellorum finis pax, Libertas saepe caro rarissat. Regula legis saepe incurvatur. Vita praesens misera il

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
