Latin
167.1 to 167.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 167.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam religionis Christianae semina, à Carolo M. (a) sparsa, impietate gentis illius tunc indomitae, &quae Scythicam feritatem nondum exuerat, oppressa fuerant. Scio à scriptoribus Hungaricis Christianae pietatis in tota Hungaria propagationem in 989. referri. Sed non immeritò colligitur eos tunc quoquè occasione nuptiarum, quas cum Principe Christiana rex eorum, postquam nomen Christo paulò ante dedisset, eandem fidem subjectis commendasse. Is anno 969. ex illa uxore Stephanum filium, qui postea Sanctorum albo inscriptus est, suscepit, sicut Annales (b) &scriptores Hung. affirmant, quod Funcc. Bucholz. Calvis. Dudrav. &alii adstruunt. Itaque miror à Bonfinio (c) nativitatem Stephani in 909. referri, cum ipse (d) 1034. (Chron. Hung. 1038.) mortuum referat. Sed magis miror Ritium de reg. Hung. in fine l. 1. &initio 2. Stephani natales in tempora Seytae, unius 7. illorum Ducum Hunnorum (qui cum copiis Anno 744. Pannoniam ingressi à 7. castris Provinciae, quae nobis Transylvania rocatur, nomen dederunt) contra rationem temporis conjicere. Qua de re infra pluribus agemus. Illo quoque anno à N. Christo 969. venae metallicae Goslarienses ab Henrico Aucupe apertae, in monte Ramelo praeclarè suos cultores ditare incipiunt copiâ &proventu. Inter haec illam Romae urbis publicam laetitiam fraus Nicephori Imperatoris, Graecae fidei nobile experimentum, confudit. Nam qui ad Theophaniam Nicephori sororem vel filiam Ottoni Juniori desponsatam, invitante per Oratores Nicephoro, excipiendam &ad sponsum deducendam missi, &magis ad pompam quàm ad praelium instructi erant, in Calabria ex insidiis opprimuntur. Sed haec injuria Ottonem ad sumendam vindictam &adjungendam imperio suo Apuliam &Calabriam impulit. Atque hoc anno vertente factum est, Graecis ingenti tributo mulctatis (verba iterum sunt Sigonii (e)) Germani duces opimâ praedâ ditati gloriosissimam ad Ottonem victoriam retulerunt. Perfidia illa, eaque non tantùm privatim sed &publicè noxia, veteri avaritiae invidiâ cumulata, certius quàm praecedens Cometa caedem Nicephoro portendit, quae à Joanne Zimisce (f) volentibus Constantinopolitanis, &adjuvante Theophaniâ Nicephori conjuge, (g) (Nicephori quidam sororem (h) vel filiam, alii Joannis filiam vocant (1), quae se optimo sponso privatam ulcisci poterat Anno 969 (k) vel 970. (l) perpetrata est.