# Theatrum cometicum 169-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/169-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/169-2

Nte hunc Cometam visum, Basilius Imperator Orientis Anno 977. iniquo Marte A contrà illum Phocam rebellem pugnavit: Anno verò 978. bellum inter Ottonem Imperatorem & Lotharium regem Galliae variâ fortunâ gestum, at postero, quo Cometes visus est, pace compositâ finitum. Basilius Apuliam & Calabriam recuperat. Huic Otto vires suas paulò post feliciter opponit. Qui Romam Anno 980. profectus, ab omnibus, sed praesertim à Pontifice & parte ejus ingenti animorum alacritate receptus est, affirmante Sigonio (a), apud quem plura videat, qui volet, tristia, quae Anno 977. & 978. gesta Cometam hunc antecesserunt. (a) l. 7. de regno Italiae. CXCIII. Anno Christi 983. quo Otto 2. Imperator ex morore obiit, visus est Cometes, cui fames ac pestis pedissequa fuit. Ricciolus ex Joh. Praetorio. Antea verò (addit Ricciolus) Anno 982. Vesuvius incendia effuderat ex Sigonio l 7. de regno Italiae, vel hoc anno 983. ut habet Baronius T. 10. Anno 984. Cometa portendit famem, pestem & terrae motum. Alstedius. POckenbachius Cometam ad Annum Christi 983. annotat, eique eosdem effeNctus tribuit. Unum autem & eundem esse Cometam arbitror in fine anni 983. & principio 984 visum. An verò praecesserit vel secutus sit obitum Ottonis sexto Id. Decembris, anno illo de quo omnes auctores conveniunt, defuncti, non habeo ditere. Praecessere proximè Cometam hunc tristia. Accidit nempe Anno 981. inter epulas spectaculum, cum Otto invitatis ad convivium primoribus Romae aliarumque urbium Legatis, sanguinem plurium, qui seditionis, ante aliquot annos excitatae, rei erant, pro vino profudit, & Sanguinarii cognomen meruit. Anno verò sequenti atrox cum Graecis, Apuliam & Calabriam recuperare volentibus, & Saracenis eorum sociis, praelium est commissum, Ottoni, qui aegrè tunc ultimum vitae discrimen evasit, infaustum. Hanc ei calamitatem non Cometa, sed illud erudelitatis portentum significavit. Ideò Sigonius (a), Romani, ait, & Beventani, ubi certamen de summa terum imminere viderunt, statim hominis crudelitatis memores à signis recesserunt, atque Othonem valido praesidio nec opinantem nudarunt. Ita exercitus ejus ancipiti terrore perculsus, instantibus hostibus facilè non solùm fusus, fugatusque, sed etiam foedissimâ strage concisus est. Landulsus & Atenulsus Capuae Principes (nam Pandulsus pater veniente in Camsaniam Othone perierat) Otho Dux, Henricus Episcopus Augustanus, & Vernerus Abbas fuldensis cum aliis Principibus, Episcopis & Abbatibus plurimis in acie ceciderunt. Otho ex tralio trepidus vix incolumis ad mare profugit, & cùm se naviculae commisisset, metu piratasum in mare exiliens natatis sibi consaluit. Videantur plura apud auctorem, qui etiam hon diffitetur Graecos tunc, si victoriâ uti scivissent, Romam facili negotio in potestatem adducturos fuisse. Otto dehinc paulò post Romanorum & Beneventanorum vindictam spirans, Beneventum diruit, & in Venetos bellum molitur. Memorant quidam auctore Calvisio, maxima eum clade Saracenorum classem affecisse, ita ut pallida mors Saracenorum diceretur, sed in praelio illo difficili vulnus accepisse, & (a) ad ann. 982. Vid. Avent. Annal. 5. pag. 397.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
