Latin
17.1 to 17.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 17.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Videris quidem id duabus potissimum rationibus efficere, quarum prima desumta est ex verbis Jer. 10. 2. seqq. ada ex experientia, quia Cometas tam bona quam mala semper exceperunt. Non jam quaeritur an Tua sententia affirmativa, sit impia, an utilis? nam utilem esse nemo inficias ibit. Sententia vero Tua (11) negativa, qua id quod ego statio negas, non tantum non utilis, sed etiam periculosa (12) aliquo modo mihi videtur, utpote quae nos, quamvis id summopere amoliri coneris, ad talia phoenomena despicienda quasi manu ducit. Ad primum igitur Tuum argumentum respondi, &quidem in hunc sensum: sic enim argumentaris, vel saltem, si mihi (13) contradicere vis, argumentari debuisti: Si Cometae mala significarent, (hoc enim eo sensu quo ego statuo negas) deberent ab hominibus metui. Deus autem Jerem. X. 2 prohibet signa caeli metuere. Ergo Cometae non significant mala. Respondeo primo, negando consequentiam: nam quamvis Cometae mala significant, non tamen ea inferunt, quare non sequitur nos eos debere (14) meruere. Sic campanae sonitus in curia, erectio baculi, quem virgam justitiae vocant, signum est sumendi supplicii de maleficis, nec tamen campanam vel baculum istum, sed magistratum metuere debent. 2. Verba Jeremiae non prohibent metuere signa caeli quasi malorum praenuncia, sed tanquam malorum causas, est tanquam Deos qui coli debeant, ne nobis noceant, quod &ipse concessisti. Isto itaque sensu Cometas metuere non debemus. Sed quid si Deus tam ingentem Cometam in caelo collocaret, ut suo aestu aquas exsiccaret, fructus exureret, pestes &morbos induceret, an Deus (15) nollet ut à tali Cometa nobis metueremus? non ut ab aliquo numine, vel causa efficiente malorum, sed ut à flagello Dei, &causa instrumentali. Venio ad secundum argumentum; quod ita formandum esse existimo. Si Cometae mala, vel (16) sola mala significarent, tum non tantum semper, sed etiam sola mala eorum apparitionem consequi deberent. Sed non tantùm non semper mala, verùm etiam multa bona Cometarum apparitionem excipiunt.