# Theatrum cometicum 17.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 17.5 to 17.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/17.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/17.5-2

Ergo Cometae non significant eventura mala, vel saltem ea non solaMajoris veritatem, ut videtur, tanquam indubitatam praesupponis, ejus enim nullam, quod memini, in toto Tuo opere, probationem inveni. Minorem verò per experientiam ex omnium seculorum historia adstruis. Ad majorem igitur propositionem dico, eam non simpliciter esse veram, nam primo, quod nil nisi mala illorum apparitionem excipere deberent, si solorum malorum essent praenuncii, nullo (17) modo sequitur, imo ne possibile quidem est in rerum natura, ut sola mala sequerentur, 1. Quia (18) mundus sic non posset consistere. 2. Quia non omnibus hominibus, sed certis tantum, nec omnia, sed certa tantum quaedam (19) mala Cometae minitantur. Quare nihil mirum est laeta quaedam illorum apparitionem excepisse. Nam 1. plurima tristia necessario (20) aliis laeta sunt, ut victoriae & similia. 2. Tristia non possunt semper esse in codem loco, alias illi quibus ea accidunt necessario interirent. Ita necessario sterilitatem (21) sequitur fertilitas, pestem ejus cessatio, bellum, pax &c. Itaque nihil opus est ut ea quae necessario evenire debent, quando Deus mundum vel populum aliquem non penitus perdirum it, per Cometas futura indicentur, sed ca quae non necessario existere debent, & sine quibus mundus ad finem usque consistere potest, qualia sunt clades, pestes, bella externa & intestina, annonae caritas, & similia, quae talia sunt, de quibus S. Literae aperte testantur, ea hominibus in peccatorum poenam à Deo infligi, prout ipse satis, qua es eruditione, optime nosti.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
